SDHK-nr: 146

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
0834 utan dag*
 
Innehåll

Ärkebiskop Ansgar uppmanar alla prelater i kejsar Ludvigs rike att be till Gud för den i norden påbörjade missionens tillväxt och utbredning, eftersom man nu där har både en kristen kyrka och präster. Han ber också att man skall spara hans brev till evig åminnelse.

Språk

latin

Brevtext

In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Anscharius gratia Dei Archiepiscopus omnibus sanctae Dei Ecclesiae Praesulibus in regno duntaxat Ludovici Regis commanentibus. Nosse vos cupio, quia in hoc libello continetur, qualiter Ebbo Remensis Archiepiscopus, divino afflatus Spiritu, temporibus Domini Ludovici Imperatoris, cum consensu ipsius ac pene totius regni ejus Synodi congregatae, Romam adiit, ibique a Venerabili Papa Paschali publicam evangelizandi licentiam in partibus Aquilonis accepit. Et qualiter postea Ludovicus Imperator hoc opus sublimavit, seque in omnibus largum praebuit & benevolum, & caetera quae huic Legationi contigerunt. Quapropter suppliciter deprecor, ut apud Deum intercedatis, quatenus haec Legatio crescere & fructificare mereatur in Domino. Jam enim Christo propitio, & apud Danos & apud Sueones Christi fundata est Ecclesia, & Sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Precor etiam ut has literas in bibliotheca vestra ad perpetuam memoriam reponi faciatis, & prout locus dictaverit tam vos quam successores vestri, ubi utilitatem vestram perspexeritis, notum omnibus istud faciatis. Omnipotens Deus faciat vos omnes hujus operis pia benevolentia participes, & in coelesti gloria Christi cohaeredes.

Tryckt
    DS 7 se pdf av tryck
    N. Staphorst, Historia Ecclesiae Hamburgensis Diplomatica (Hamburg 1723), p. 41
Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  834(?)-865; dateringen supplerad



    Kommentera post/rapportera fel