SDHK-nr: 2792

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1317  februari  24
Utfärdandeort
Nyköping 
Innehåll

Kung Birger utfärdar stadsprivilegier för Torshälla och bestämmer fredagen i varje vecka till torgdag. Utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., Riksarkivet (SE/RA/0101) bilder
Brevtext

Birgerus dei gracia sweorum gothorumque Rex. Omnibus presentes litteras inspecturis. Salutem in domino sempiternam. Quanta cordis alacritate quave promptitudine cupimus iustis subditorum votis semper annuere, presertim vbi ipsorum releuantur grauamina et commoda procurantur. Nouit ille qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Accedentes igitur ad nostram presenciam discreti viri, germundus et Olaus ciues de thorssargh, ex parte conciuium suorum omnium querulose nobis exponere curauerunt, Quod quia pari et communi jure cum aliis villis huiusmodi et regni ciuitatibus vti et gaudere non poterant, plura pluries exinde grauamina sunt perpessi. Quare petebant humiliter et instanter, vt ipsos, et ipsorum conciues, omnes villanos in Thorssargh, et villam ipsam in faciendis exhibicionibus, Mercacionibus exercendis, ac aliis omnibus, jura Ciuitatum et villarum huiusmodi vt prediximus, tenere et habere de cetero benignitate solita faceremus. Nos vero qui ad releuanda subditorum grauamina, vt predictum est, prompto semper animo consurgimus et affectu. Aduertentes dictam peticionem ciuium premissorum, a justicia et equitatis tramite minime declinare. Cupientes eciam ipsorum ciuium indempnitati pariter et vtilitati fauorabiliter in hac parte consulere. Jndulgemus ipsis indulgencia perpetuo valitura, vt in Exhibicionibus et iuribus quibuslibet nobis debitis exhibendis, ac aliis quibuscunque, se ipsos, vel alios venientes aliunde, tangentibus. Consimilibus et eisdem iuribus cum aliis villis et regni ciuitatibus, de cetero gaudeant integraliter et vtantur. Preterea sciant cuncti ad villam Thorsshargh. negociacionis causa volentes accedere, quod ciues ipsi Thorssargenses, sextam feriam in singulis septimanis pro die fori, ex nostre ordinacionis decreto, de cetero tenere et habere debebunt. Prohibemus igitur firmiter et districte, ne quis contra huiusmodi nostre ordinacionis decretum, presumat vel audeat, quicquam aliqualiter attemptare, sicut vindictam regiam voluerit euitare. Jn cuius facti nostri euidenciam pleniorem. sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Nycopie. Anno. domini. M°. CCC°. decimo septimo. Jn die beati Mathie Apostolj.

Sigill

Sigillet borta, remsan qvar.

Tryckt
Faksimil
    Sörmlandsbygden 7 (G. Nyström, ”Några drag ur Torshällas historia”, 1938), s. 56 f.
Litteratur och kommentar

Angående ett 1700-talsdokument rörande det medeltida Torshällas belägenhet se Fornvännen 1999:3, s. 161 ff.

Senast ändrad

2022-05-18



Kommentera post/rapportera fel