SDHK-nr: 5765

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1349  maj  23*
Utfärdandeort
Avignon 
Innehåll

Påve Clemens VI providerar Olavus Petri med kanonikat och prebende i Oslo, vilka blivit lediga genom Brynulphus Haraldi död vid kurian, och tillskriver biskoparna i Hamar och Skara samt sakristanen i Avignon såsom exekutorer i denna sak.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: Reg. Auin. 241, fol. 678v-479r; Reg. Vat. 188, fol. 381v-382r, båda i Vatikanarkivet
Brevtext

Dilecto filio Olano(2) Petri, canonico Osloensi, salutem etc. Probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno testimonio commendaris, exposcunt, vt personam tuam fauore apostolico prosequentes tibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque Canonicatus et prebenda ecclesie Osloensis, quos quondam Brunulphus Haraldi, eiusdem ecclesie canonicus prebendatus, in eadem ecclesia, dum viueret, obtinebat, per ipsius Brunulphi obitum, qui nuper apud sedem apostolicam diem clausit extremum, apud eandem sedem vacare noscantur ad presens, nullusque preter nos hac vice de illis disponere possit pro eo, quod nos diu ante vacacionem huiusmodi omnes Canonicatus et prebendas ceteraque ecclesiastica beneficia tunc apud sedem eandem vacantia et imposterum vacatura collacioni et disposicioni nostre specialiter reseruantes decreuimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Nos volentes tibi premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem canonicatum et prebendam predictos sic vacantes cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illis etiam prouidemus, decernentes prout est irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus vel contingerit(3) imposterum attemptari. Non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis, iuramento, se vidare SD 5167 t. o. m. ’sit processum’ med var. h, quibus omnibus in assecucione dictorum Canonicatus et prebende te volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem canonicatuum et prebendarum ac beneficiorum aliorum preiudicium generari, aut si venerabili fratri nostro · · episcopo et dilectis filiis capitulo Osloensibus vel quibusuis aliis communiter vel diuisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem, prouisionem seu se vidare SD 5167 t. o. m. ’illud prestes’. Nulli ergo etc. nostre collacionis, prouisionis et constitucionis infringere etc. Datum Auinione x kalendas iunii anno septimo.In eodem modo venerabilibus fratribus · · Hamarensi et Scarensi episcopis et dilecto filio sacriste ecclesie Auinionensis salutem etc. Probitatis et virtutum merita etc. vsque illud prestet. (4-)Quocirca mandamus(-4), quatenus vos vel duo aut vnus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Olauum(5) vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem Canonicatus et prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum inducatis auctoritate nostra et defendatis inductum amoto exinde quolibet detentore, facientes ipsum vel dictum procuratorem ad eandem prebendam pro eo in eadem ecclesia in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, sibique de ipsorum Canonicatus et prebende fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuencionibus vniuersis integre responderi. Non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem · · episcopo et capitulo vel quibusuis aliis communiter vel diuisim a dicta sede indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, contradictores auctoritate nostra etc. Datum vt supra.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  felaktig dat. i DS nr 5178 (13480523)



    Kommentera post/rapportera fel