SDHK-nr: 5633
Datering
1348 juni 26Utfärdandeort
AvignonInnehåll
Påve Clemens VI reserverar för Thyrgillus Johannis, präst i Strängnäs stift, ett beneficium i samma stift med eller utan själavård och taxerat till högst silvermark årlig avkastning i förra och 18 i senare fallet, samt tillskriver härom som exekutor domprosten i Strängnäs samt kanikerna därstädes Ingivaldus Magni och Birgerus Gregorii.
Språk
latin
Källor
- Medeltida avskrifter: Reg. Auin. 104, fol. 45v-46r; Reg. Vat. 187, fol. 220r-v, båda i Vatikanarkivet
Brevtext
Dilecto filio Thyrgillo Johannis, presbytero Strengenensis diocesis salutem, etc. Vite ac morum honestas et alia tue probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos (2-)fidedigno commendaris testimonio(-2), nos inducunt, vt ad personam tuam apostolice prouisionis dexteram extendamus. Volentes itaque tibi, nullum vt asseris, (3-)ecclesiasticum beneficium.(-3) assecuto, premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura, cuius fructus, redditus et prouentus, si cum cura, vigintiquinque, si vero sine cura fuerit(4), decem et octo marcharum argenti secundum taxacionem decime valorem annuum non excedant, ad venerabilis fratris nostri · ·(5) episcopi Strenginensis collacionem, prouisionem, presentacionem seu quamuis aliam disposicionem pertinens, si quod vacat ad presens vel cum vacauerit, quod tu per te vel procuratorem tuum ad hoc legittime constitutum infra vnius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori vacacio illius innotuerit, duxeris(6) acceptandum, conferendum tibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni apostolice reseruamus, districtius inhibentes eidem episcopo, ne de beneficio ipso interim eciam ante acceptacionem eandem, nisi postquam ei(7) constiterit, quod tu vel procurator predictus illud nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumat(8), ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit(9) attemptari. Non obstantibus, se vidare SD 5177 t. o. m. ’mencio specialis’ med var. b-b, e, g-g, q, r-r. Nulli ergo etc. nostre reseruacionis, inhibicionis et constitucionis infringere vel ausu temerario contraire. Datum Auinione vi kalendas iulii anno septimo.In eodem(10) modo(11) dilectis filiis · ·(5) preposito et Ingiualdo Magni ac Birgero Gregorii canonicis ecclesie Strenginensis salutem etc. Vite ac morum honestas etc. vsque mencio specialis. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut vnus vestrum per vos vel alium seu alios huiusmodi beneficium per nos, vt premittitur, reseruatum, si dicte reseruacionis nostre tempore vacabat vel extunc vacauit seu cum vacauerit, eidem Thyrgillo post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes ipsum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem beneficii ac iurium et pertinenciarum predictorum auctoritate predicta et defendentes inductum sibique facientes de ipsius beneficii fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuencionibus vniuersis integre responderi. Non obstantibus omnibus supradictis, seu si dicto episcopo vel quibusuis aliis communiter vel divisim a prefata sede indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, contradictores auctoritate nostra etc. Datum vt supra.
Tryckt
- DS 5183 se pdf av tryck
Litteratur och kommentar
DS nr 4342 som bör dateras 26/6 1348
Senast ändrad
2015-06-05