SDHK-nr: 185
Datering
1151 utan dag*Innehåll
Bernhard av Clairvaux svarar ärkebiskop Eskil i Lund angående ett ärende, som Eskil anförtrott honom, att han med glädje tagit del av hans budskap och styrkt ärendet så mycket han kunnat inför påven. Eskil kommer att få svar rörande ”en hemlig fråga” (”secreto ... verbo”) av sin son Vilhelm å Bernhards vägnar.
Språk
latin
Brevtext
Ad dominum ac venerabilem Eskilum Lundensem archiepiscopum, sedis apostolicae in Dacia et Suecia legatum, cuius corpus gloriosum in Claraualle requiescit iuxta matrem eiusdem diui Bernardi. Epistola CCCXIIII. Amantissimo patri et domino Eskilo, Dei gratia Lundensi Archiepiscopo, frater Bernardus Claraeuallis vocatus abbas, in vero salutari salutem.Scripta et salutationes vestras, immo affectiones cordis vestri tam libenter suscepi, quam specialiter et diligo vos, et diligor a vobis. Inde est quod auditis tribulationibus vestris, eas non solum meas feci, sed et inueni: quia non possum te dolente non dolere, dulcissime pater, nec nisi molestus et anxius tuas molestias et anxietates audire. Tangit et angit cor meum quicquid tuum exasperat: et quicquid illud sit quod te persequitur, non solum te persequitur, sed me tecum. Quicquid enim gratiae et dilectionis impendere sibi possunt absentes amici, puto et me debere tibi, et mihi deberi a te. Audax sum, sed non mendax, et in hanc audaciam me compulit tuae sublimitatis dignatio. Quando enim id praesumerem ego? quando tantam tantillus, et a tanto gratiam sperare auderem? Et si ego retribuere non potero, non est mortuus retributor meus, quia Dominus retribuet pro me. Dominus, inquam, in quo et pro quo tanta nos deuotione complecteris, tanta stringis affectione. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit. Benedictus Deus noster qui persuasit. Glorior priuilegio amoris tui. Refectus sum per charissimum fratrem nostrum filium tuum Guilielmum de abundantia suauitatis pectoris tui. Refectus sum per nuncium tuum, refectus sum per litteras tuas, refectus sum per omnes, qui a te vsque ad nos vel per nos euadere possunt. Vtinam mihi datum esset desuper haec dicere, non dictare, vt me potius loquens quam scribens aperire valerem. Pro certo acceptior esset sermo viuus, quam scriptus: efficacior lingua, quam litera. Oculi quippe loquentis fidem facerent dictis, et melius affectum vultus exprimeret quam digitus. Sed quia illud absens per me non possum, per literas quae secundum in huiusmodi locum obtinent, satisfacio quantum possum. Nuncium tuum cum magna exultatione vidimus, et negocium tuum quantumcunque potuimus muniuimus ad Dominum Papam(1) . De secreto autem verbo illo quod tam ardenter ascendit in cor tuum, respondebit tibi ex parte nostra Guillelmus tuus, tuus inquam, et specialiter tuus in visceribus Jesu Christi. Posui enim verba mea in ore eius, et ipsum audies tanquam me in negocio isto. Heu, auellor, abripior, non licet vltra. Auocat diei malitia, reuocat turba superuenientium, et epistolam potius rumpunt quam finiunt. Sed nunquid quia faciunt vt paucis scribam, facere poterunt vt parum diligam? Actum excludunt a me non affectum: ille semper tecum est, qui sui iuris est: et tecum erit quandiu fuerit, omni mihi amicitia colende, pie, ac reuerendissime pater.
Tryckt
- DS 37 se pdf av tryck
S. Bernhardi Claraevallensis Abbatis Primi Opera Omnia (Paris 1615), p. 1633
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: 1151-1153