1638-05-26
Fili.

Non sine animi summo dolore intellexi valitudinem tuam afflictam et minus prosperam; quod me ut patrem non parum afficit. Mitto ad te meum chirurguma, et simul doctori Sparmannob persuasi, ut iret unâ atque uterque, quantum posset, consilio operâque suâ tibi succurrerent.c Is, qui omnia potest, cui te precibus meis commendo et animitus commendatum cupio, vires tibi subministret, sinistra cuncta avertat, consilia eorum et actiones dirigat, atque ex suo beneplacito nostraque salute te mihi salvum, incolumem atque superstitem conservet. Vale. Raptim StockholmHolmiæ die 26 Maii Anno 1638.1

Pater tuus
tui amantissimus
Axelius Oxenstierna mp.

Adress:

Filio meo Erico Oxenstierna Ubsaliæ.2


Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

1 Brevet är inbundet mellan breven den 14 maj och 11 juli 1639 men tillhör 1638.
2 Egenhändigt av AO.

Realianoter