1616-08-09
Illustrissime Domine,

Iam mensis est, cum binas ad te literas eodem exemplo dedimus. Quarum unas LübeckLubekam ad Brockes, HeinrichBrokesium,a alteras per certum hominem rectà ad uos miseramus. Tertias autem, quæ1 per Öresundfretum Danicum destinatæ erant,2 retinere placuit, ne, si quid iis, ut nonnumquam, contingeret, tota res Christian IVPrincipib non optimè erga Sueciam animato innotesceret. Alterutras Illustrissimam Amplitudinem Tuam accepisse putamus. Ac ex iis quidem intellexisti quæcumque usque ad Legatorum aduentum in caussâ Sacræ Regiæ Maiestatis acta sunt.

Nunc ea quæ secuta sunt, cognosce: Veenhuizen, Albert Joachimi and Dirck BasLegatic simulac redierant, tot et tanta de incredibili Serenissimi Regis clementiâ,3 quâ eos exceperat, retulerunt, ut omnem omnium Principum atque seculorum magnificentiam atque Maiestatem longè post se reliquerit. Quam rem tanta animorum mutatio consecuta est, ut Oldenbarnevelt, Johan vanBarneueldius,d qui adeò de euentu desperabat, ut ne cum Nederländerna, GeneralstaternaOrdinibus quidem communicari debere censuerit, nunc nonnullam spem ostenderit. Quo enim tempore eum accessimus, cum ut caussam resumeret, rogaremus, respondit sese ulterius de eâ acturum esse; sed cum4 tanti momenti negotium5 non nisi omnium Prouinciarum delegatis præsentibus agi possit ac eorum plerique hoc feriarum tempore ad suos redierint, omninò exspectandum esse, dum omnes iterum conuenturi sint. Id autem initio Septembris futurum est. Interim hoc promisit, sese tanto studio Maiestatis Suæ commoda promoturum esse, quantum ab ullo sperari possit. Omninò Barneueldius noster est. Veenhuizen (Brederode), Reinoud vanVeenhusiuse autem ac duo reliqui tantopere erga M. S. affecti sunt, ut in iis nihil Sueci desideretur præter linguam.f Sed rursus, uelut fato sic agente, inopinata calamitas interuenit. Scripseramus superioribus literis,g è StorbritannienBritannico debito XV tonnas auri restare, quæ tribus proximis semestribus6 soluendæ forent. Vix nuncius abierat, cum tibi ecce literæ ab Ill:morum Ordinum ad Serenissimum Britanniarum James IRegemh Caron, Noël delegato,i quibus scribit, Regem postulare, ut ea pecunia, quæ tribus semestribus soluenda fuerat, tota simul repræsentaretur. Quæ res adeò consilia nostra perturbauit, ut quid sperare oporteat, quid non, equidem non videamus. Nam quod ad AmsterdamAmsterodamenses attinet, hodiè cum Pauw, ReinierPawioj atque Bas, Dirck JacobszBassiok egimus, verum ne tantillum quidem ab hac urbe exspectandum est. Tantum tamen profecimus, ut sese rem in consessu Ordinum ursuros esse promiserint idque non sine optimi successus spe.7 Eorum autem suffragium quantum momenti afferat, Ill. A. T. ignorare nequit. Interim eos oppugnare non desinemus, quos ad hanc rem pondus aliquot afferre posse putabimus. Sed cum Amsterodamenses nihil omninò spei ostenderint ac de Ordinibus perquam incertum sit, iterum ne quid negligatur, rogamus, ut, si id minus hic successerit, S. M. in omnem casum parata sit. Nos nulli neque diligentiæ neque operæ parcemus, ut res ad optatam metam perduci8 possit.

Quod ad aliena attinet, Charles, Prince of WalesPrincipi Britanniaruml cum secundâ Franciæ Christinefiliâ9 m coniugium conclusum est.n Princeps Condé, Henri IICondæuso cum reliquis in aulam rediit, cum prius omnes eas condiciones, quas poposcerat, obtinuisset.

His diebus hic appulit una ex iis nauibus quæ ad piscanda cete in GrönlandGroenlandiam iuerant, onusta supra omnem spem ac opinionem, opulentissimè, neque ullus iis obstitit.

Non obscurâ aut incertâ famâ accepimus intra paucissimos dies Ordinarium Philip IIIRegis Hispaniarum Legatum in DanmarkDaniâ demoraturum. Quod si fit, aliquid monstri alit. Interim Ordines vigilant. Si quid interea noui fiat, aut ipse afferam aut si diutius detineor, scribam.

Vale Ill:me D:ne, ac nos tuo fauore complecti perge. AmsterdamAmsterodami XIX Aug. st. N. MDCXVI10


Ill:mæ A. T. deditissimi

J van Dyck
Rutgersius

Ad S.R.M. scripsissemus, si quid certi scribi potuisset. Intra duas tamen hebdomades certiora et meliora scripturos nos speramus.

Adress:

Illustris. uiro ac D. D. Axelio Oxenstiernæ, Vijholmiæ ac Tijdoenæ
Baroni, Ser:mi atque Inuictiss:mi Principis
GUSTAVI II
Suecorum, Goth. Vandal. etc. Regis eiusque Regnorum
Consiliario atque Cancellario summo.
Stockholmiam

Cito
Cito
Cito

Påteckning:

Præsent. Stokholmiæ Die 30 Aug. St. Vet. Ao 1616


__________________________

Textkritiska noter

1ex quas alt. Rutgersius.
2destinatæ erant ex destinaram alt. Rutgersius.
3retulerunt post clementiâ del. Rutgersius.
4in ante tanti del. Rutgersius.
5ex negotio alt. Rutgersius.
6in semestribus alt. Rutgersius.
7idque ... spe add. Rutgersius.
8in perduci alt. Rutgersius.
9filiâ add. Rutgersius.
10litterae VI non possunt legi.

Realianoter