1617-11-25
Illustrissime Domine,

Quibus angustiis circumueniar, quibus crucier, nonnihil Ill. Amplitudini Tuæ superioribus meisa significaui. Nunc ardentius id facere cogor, quo angustius tempus est. Superiori die sabbathi, qui erat1 secundus huius mensis st. N. è fratre, qui AmsterdamAmsterodami Sacræ Maiestatis Suæ rebus intentus excubat, ducenta et nouem cupri talenta aduenisse audio. Quæ summa ne soluendæ quidem usuræ superiori anno occupatæ pecuniæ sufficit. Quid futurum est, Ill:me D:ne, aut quid mihi animi esse credis? Obsecro, obsecro, ut ÄlvsborgElfsburgensis pensio apud uos parata sit. Hic ultrà continuationem fidei superioris summæ, nihil haberi potest. Pecunia autem, si quæ è venditione cupri parari poterat,2 nulla erit, cum cuprum nondum uenerit, et si hoc ipso momento uenisset, angustius tamen tempus futurum sit, quam ut pecunia, quæ ex eo conflari poterat, Elfsburgi parata esse possit. Nullum diligentiæ specimen nobis defuisse, amplissimus testis est Ill. Skytte, JohanSkyttius.b Nunc ineffabili3 animi mei cum dolore ultrà non possum. Obsecro, ut illic Elfsburgo caueatur. Hìc nihil sperandum est.

Vale Ill:me D:ne, et ut illic uigiletur,4 quæso, cura. Scribebam HaagHagæ V Decemb. st. N. 1617.c


Ill. A. T. ad omnia paratissimus
Rutgersius

Adress:

Ill:mo Viro, D:no
Axelio Oxenstiernæ
Vijholmiæ, Cijmitæ, ac Tidoenæ
Baroni, Ser:mi Pot:mique
Suecorum etc. Regis
Regnorumque eius Consiliario
ac Cancellario summo


__________________________

Textkritiska noter

1ex est alt. Rutgersius.
2in poterat alt. Rutgersius.
3in ineffabili alt. Rutgersius.
4in uigiletur alt. Rutgersius.

Realianoter