1618-05-19
Illustrissime Domine,

Meministi, puto, Sacra Maiestas Sua præter primarium illud, quod nostræ fidei clementissimè peragendum credidit, etiam mandata nonnulla extra ordinem dedisse. Quorum rationem, ne S. M. S. prolixo sermone molestus sim, hic in unum congeram:

Ac primùm de MarloMarlooa accipe. Ego cum eum conuenissem ac iam in partes meas pertraxisse uisus essem, ecce Monier, AntonMoneriib munus inopinanti illi uacare nunciatum est. Quo insperato nuncio attonitus repentè statuit, se, si illud nancisci possit (ut nactus est),1 exiguo stipendio, honesto tamen, in patriâ malle uiuere, quam extra eam splendido ac ingenti. Quam melancholici hominis nutantem adhuc sententiam nihilo alacrior uxor impulit, adeo ut de eo obtinendo omnis iam spes collapsa sit. Alterum tamen Anonymous, quidamquendam Monerius nobis obtulit, qui non minus M. S. utilis esse possit. Hoc autem longè superior est Marloo, quod, cum ille nihil æquè2 refugiat ac castrorum discrimen nihilque æquè inuitus spectet quam confligentes acies, hic contra agendi alacritatem speculanti scientiæ adiunxerit, ut in uno et Marloum et militem S. M. habitura sit.

De Bureus, AndersBorræic tabulâ iam ante meum aduentum Dijck, Jacob vanLegatusd se scripsisse M. S. ait. Ego hoc scio Cælatorem promisisse cis paucos dies absolutum iri. Quo facto, è vestigio eam ad te mittam.

Inter alia rogaueram Virum Nobilissimum Skytte, JohanJoh. Skytte,e ut tabellam eorum iugerum mihi mitteret, quæ S. M. rusticis elocare statuisset, ut eo modò conspectâ uelut terrâ alacriores ad incolendum redderentur. Id igitur ut fiat, summopere à te peto.

Est hic Anonymous, typographstypographus, homo accuratus et diligens, qui splendidissimas totius Europæ arces ac si quid in eâ3 uisendum occurreret æri incisa4 publicare statuit. Nunc igitur, cùm nihil æquè mihi in uotis sit, quam ut amplissimi regni splendor omnibus gentibus quam maximè innotescat, cuperem ea omnia ædificia, templa, arces, quæ sub latissimis maximi Principis mei imperiis uisuntur, uersibus etiam illustrata5 curare excudi. Quantùm igitur possum, Ill. D:ne, à te peto, ut ea omnia depicta ad me transmittas. Curabo sedulò, ne eum laborem frustrà sumptum fuisse dicas.

Intra unum aut alterum diem ad uos iturus præstantissimus pictor Plas (Plaes), Lorens van deLaur. Van der Plas,f ut præsens iis condicionibus, quibus honestè poterit, cum S. M. transigat.6 Equidem tantam occasionem etiam istâ arte illustrandi regni omissum non iri spero. Stipendium certè, si aut quid eius artificium singulare mereatur7 aut quid Regum nonnulli dent, spectemus, exiguum petit. Puto enim mille florenis Hollandicis præter propter cum eo transigi posse. Obsecro te, Ill. D., ut tandem exteris aliquando liceat, illam uerendam ac adorandam uultus diuini Principis maiestatem in tabellâ condignâ uenerari. Alexander IIIAlexanderg ab ullo quam ApellesApelleh pingi se uetabat, quid facturum fuisse putas, si Holger HanssonHolgerumi uidisset? Tuæ igitur humanitatis erit ei negotio non deesse, quod non nisi regni splendori futurum esse nosti.

Misi nuper Sacratissimo Principi Varias meas.j Neque tamen ipse commendare eas ausus fui et deterritus leuitate muneris et tuâ humanitate fretus, quem amore nostri id et diligentius quam me auctorem decebat et maiori cum dignitate facturum esse scio.

Misit antè menses aliquot Germaniam suam S. M. S., ni fallor,8 Bertius, PetrusP. Bertius.k Expertus est eodem munusculo Christian IVRegis Daniæl aliorumque Principum liberalitatem centum Imperialium, aut amplius, aut minus, prout cuique gratum fuit. Si quid fortè et hic obtinere posset, rogauit, ut commendarem.

Pro Nieulandt, Rochus vanNieulandiom solui bis mille et octoginta quatuor florenos. Eos ut è cupro, quod superiori anno transmissum est, reciperem, iussit. Verum id ego facere sine S. M. S. consensu neque uolui neque debui. Nunc quia iterum de eâ re ad me scribit, Ill. Amplitudinem consulo, utrum è uenturo cupro id mihi liceat, ac tunc ea summa, ubi rationes cum eo pariabitis, illi detrahenda est. Obsecro, ut Ill. A. T. mihi literas Regias procuret, quibus id faciendi licentia mihi detur, deindè ut apocha eorum 16 000 dalerorum Imperialium mihi transmittatur, quos hoc anno9 ÄlvsborgElfsburgum attuli.

Heinsius, DanielHeinsiin nostri caussam unicè rursus tibi commendo, ut et Heurnius (van Heurne), OttoHeurnii,o qui certè M. S. prodesse potest, certè non obesse. Omnes enim et Consules et Magistratus LeidenLeidensis ei aut affines aut consanguinei sunt.

Cæterum Langer, PeterP. Langeriop in mandatis dederam, ut bibliotheculam meam transferri curaret, cùm et hic frequentius sim quam apud uos, ut ea in his regionibus mihi maiori usui esse possit, et Stockholmiæ sub nullo custode quid aliud quam murium præda est? Nunc Ill. D. rogo, ut auctoritate tuâ intercedas, ut tuta et illæsa transferri possit.q Certe eâ absente multa Variarum mearum capita confecta esse nimis sæpè, scio, deprehendes.

Et hæc hactenus. Noua quæ hic sunt, è literis Muys van Holy, HugoAuunculi meir cognosces, quas ad Skytte, JohanSkyttium dedit, submetuens, ut mihi ex eo animaduertisse uideor, ne crebritas eius literarum tibi molesta sit. Ex iis mandata Legatorum, qui ab Nederländerna, GeneralstaternaOrdinibus in DanmarkDaniam iuerunt,s accuratè cognosces. Sed eas ita secretò haberi cupit, ne quis mortalium illas uideat, cum ipsi tutum non futurum sit hæc arcana uulgare, et ipse tantâ circumspectione ea mittat, ut ne Dijck, Jacob vanDijckio quidem communicauerit. Quarè et te, Ill. D., rogo, ne aut huius Epistolæ aut illius Auunculi mei ulla in literis tuis ad Dijkium mentio fiat.

Cæterum illud penè monere fugerat. Meministi pridiè Pascatis me literas ad Ill. A. T. dedisse,t quibus scribebam me pridie eius diei de M. S. negotiis scripsisse. Eæ literæ missæ non sunt. Putabam pictorem tunc abiturum ac ei destinaram, sed cum is aliis quibusdam impeditus iter differre cogeretur, interim tabellarius uester uenit. Ita eas literas rescidi, ac alteras occasione meliori scribere statui, id quod nunc præsto.

Hisce, Ill. D., Deum Optimum Maximum rogo, ut te omnibus modis fortunare uelit. Scrib. XXIX Maii 1618.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius

Adress:

Ill. Regnorum Sueciæ Cancellario
Ax. Oxenstiernæ


__________________________

Textkritiska noter

1(ut nactus est) add. Rutgersius.
2æquè add. Rutgersius.
3ex eis alt. Rutgersius.
4incisa ut videtur ex incisas alt. Rutgersius.
5ex -atas alt. Rutgersius.
6ex agat alt. Rutgersius.
7mereatur add. Rutgersius.
8in ni fallor alt. Rutgersius.
9anno add. Rutgersius.

Realianoter