1618-07-16
Illustrissime Domine,

Literis, quas superioribus diebus ad te scripsi ac nunc mitto,a has seorsim adiungere uisum est, quod ii, qui id, quod dicturus sum, petunt, id Ill. Dijck, Jacob vanLegatumb cælari uolunt1 metu, ne ille cum Mercatoribus consilium eorum communicaret atque ita res, quam illi sibi propriam cupiunt, iis extorqueretur. Sunt proceres aliquot in hac NederländernaRepublica, qui animaduerso lucro, quod Mercatores quidam è tormentis bellicis, quos in StorbritannienBrittanniâ è ferro2 Anglicano flauerant, ceperunt, hoc commenti sunt. Animaduersâ commoditate fluminum ac riuorum Sueciæ, quibus aptissimè molendina imponi possunt, cum S. M. S. contractum inire uellent,3 quo sua Maiestas illis4 priuilegium concederet tormenta ferrea è ferro Suecico flandi, quæ in has regiones,5 quibus plurimis, ob ingentem, quæ quotannis fabricantur, nauium uim, opus esse non ignoras, deferre possent.6 Ea res cum neque S. M. S. inutilis futura uideretur ob emolumenta, quæ ex iis stipulari posset, me rogarunt, ut eam rem cum Ill. Amplitudine Tua communicarem, ut eâ cum S. M. S. deliberatâ responsum habere possent. Cuius animus si clementer eò inclinare uisus fuerit, propius conditiones proponent, quibus iniri uellent. Hoc igitur, Ill. D., te rogo, ut re perpensâ tribus uerbis, quid sperandum sit, scire possim, ac cum respondes, id ut priùs ad me literis ac de solo hoc negotio agentibus ad me solum scribas. Hoc enim petunt. Vbi negotium paullò processerit, totum Dijckio communicabitur.

Vale, et nos fouere perge, ô præsens rerum mearum tutela! Scrib. AmsterdamAmsterodami 26 Julii 1618.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius

Adress:

Ill:mo Regnorum Sueciæ
Cancellario etc

Påteckning:

Præsent. Stokholmiæ Die 1 Aug. A:o 1618


__________________________

Textkritiska noter

1in uolunt alt. Rutgersius.
2ex ære ante è ferro del. Rutgersius.
3uolebant exspectaveris.
4solis post illis del. Rutgersius.
5ex regionibus alt. Rutgersius.
6deferre possent add. Rutgersius.

Realianoter