Superioribus literis meis 26 Maii datisa scripsi Ill. Amplitudini Tuæ de sex articulis, qui superiori MühlhausenMulhausensi conuentu ab Electoribus conclusi fuerunt. Iidem hoc tempore rursus ibidem congregati sunt. Et cum omnia pro Ferdinand IICæsareb contra hunc Frederick VRegemc fæderatosque eorum consilia spectare uideantur, Rex Bohemiæ has ad illos literas dedit. Responsum hactenus nullum fuit. Id ubi uenerit, ad Ill. A. T. cum Deo mittam. Ad eundem conuentum Ill. Maurice of Hesse-KasselLantgrauius Hassiæd Legatum misit, cui præcipuè in mandatis fuerat, ut John George IElectorem Saxoniæe adhortaretur ad se iungendum Euangelicis, et quia omnibus suspecta illius conuentio, colloquia et consiliorum sociatio cum Papistis erat,1 rogabat, ut hac in parte moderatius sese gereret. Legatus benignè auditus et acceptus fuit. Cæterum hoc responsum illi ad Lantgrauium datum est: Electorem mirari, quarè Lantgrauius se alienæ caussæ immisceret; se iam tanto tempore Electoratui præfuisse, ut didicerit, quomodo sese in eo gerere debeat, neque monitoribus2 opus habere; rogare Lantgrauium, ne de se sollicitus sit; se curaturum, ne quid contra honorem atque fidem suam committat. Ita Legatus dimissus est.
Superiori Saturni die tres alæ equitum selectissimorum huc aduenerunt; quingenti aut circiter sunt ductu Arnold Jobst of BentheimComitis Benthemiensis,f in foederato NederländernaBelgio conscripti, ac in dies plures ductu John Ernst of Saxe-WeimarPrincipis Vinariensisg exspectantur.
Noui hic alioqui nihil comperi. UngernVngarorum iam comitia sunt Neusolii,h ut et ÖsterrikeAustriacorum RetzRetii. Quid actum sit, ubi dissoluta fuerint, Ill. A. T. cum Deo scribam.
Vulgaria noua mitto, quæ Hamburgo licet Ill. A. T. ab Sorgen, Leenart vanL. Van Sorgioi plenius habeat. Si quid tamen, ut fit, in his sit, quod in illis omittatur, mitto.
Hisce, Ill:me D:ne, Deo Optimo Maximo te cum omnibus tuis commendo. Scrib. III Junii 1620 PragPragæ
__________________________