Sumne ego omnium, quotquot uiuunt, hominum infelicissimus, cui1 exoptato Ill. Amplitudinis Tuæ conspectu frui non licuit! VbiMagdeburg Magdeburgum ueni, de Ill. A. T. cum Maria EleonoraSer:mâ sponsâa discessu intellexi. Itaque ingenti meo cum dolore redeundum mihi fuit. Verum illud consolabatur, quod tanti negotii res prudentiâ Ill. A. T. tam breui tempore expedita sit. Quæ ut publico totius Christianitatis bono, Regnorum Sueciæ saluti, Sacræ Maiestatis suæ commodo cedat, Deum Optimum Maximum incessanter rogo. Ex quo tempore apud Serenissimum Bohemiæ Frederick VRegemb de eo matrimonio egi, George WilliamElector Brandeburgicusc literas ad Regem scripserat, quibus nonnihil mihi metus incusserat, ne paullò tardius negotium procederet. Sed Bohemiæ Rex pro singulari suo in S. R. M. affectu continuò istas scripsit, quarum exemplar his adiunxi. Quo uerò affectu Sigismund IIIPolonusd illud sacrum et felix coniugium acceperit, ex relatione notatâ B, quæ ab insigni uiro inter consiliarios PreussenBorussicos est, Ill. A. T. abundè uidebit. Sed laudatus sit Deus, eò rem deductam, ut hostibus S. M. S. nihil nisi cordolium relictum sit.
Quod ad BöhmenBohemica attinet, meliorescunt nonnihil. Frederick VRex Bohemiæ cum totâ nobilitate in castris est. Bethlen, GáborRex Vngariæe cum XX millibus ipse Regi se coniunxit, ut iam in dies nihil nisi uictorias speremus, præsertim cum ingens è MährenMorauia numerus accesserit. Ac insignem iam uictoriam reportarunt, cuius totam seriem Ill. A. T. leget. C.
John George IElector Saxoniæf Budossinumg occupauit, ibique etiamnum hæret. Ac cum utriusque Oberlausitz, NiederlausitzLusatiæ Ordines conuocasset, ut cum iis de tradendâ sibi utraque prouinciâ ageret, illi uenire recusarunt. John George of JägerndorfJegerndorfensish antè GörlitzGorlicium aut non longè ab illâ castra sua contra Saxonem habet, quæ XV millium esse feruntur, ac iam recens duo Vngarorum millia accesserunt. Incredibile dictu est, quam ægrè subditi Electoris pænè ad unum omnes ferant, hoc bellum contra foederatos et uicinos Bohemos ab eo motum. Ac quid super eo Misnicai nobilitas scripserit ad ipsum principem, Ill. A. T. leget. D.
Interim cum Elector ex parte Vasallus Bohemiæ Regis sit, omnibus ei feudis Bohemicis à Rege interdictum est. E.
Executio John Ernst of Saxe-WeimarVinariensi,j John Philip of Saxe-AltenburgAltenburgensik et John Casimir av Saxe-CoburgCouburgensil demandata. F. Quæ res succedentibus benè Bohemicis ingentem aliquando in hac domo cladem dare possit. Sed quid futurum sit, tempus docebit.
Duo Weston, Sir Richard; Conway, Sir EdwardLegatim à Magnæ Britanniæ James IRegen ad Electorem aduenerunt, ac iam, nisi fallor, Pragæ sunt. De quibus quia XXI Sept. ad S. M. S. scripsi, hic non repetam. Vnum memorabo. Cum Ferdinand IICæsaro Electori scripsisset, eos aliquot centena aureorum millia pro Frederick VRege Bohemiæ secum habere, ubi DresdenDresdam uenerunt, omnes eorum capsæ resignatæ sunt, ac omnibus diligenter perquisitis nulla pecunia nisi ad itineris usum reperta fuit. Tanta animorum exulceratio est, ut ne à Legatis quidem neutralibus uiolandis abstineant.
Atque hæc sunt, quæ Ill. A. T. nunc scribenda occurrunt. Quæ si uetera sunt, Ill. A. T. ut me excuset, rogo. Non enim eo animo ea mecum tuli, ut ea hinc Ill. A. T. tardè mitterem, sed ut maturè coram traderem. Quâ spe cum frustratus sim, ea nunc demum mittere potui. Verum ubi PragPragam rediero, quod crastino summo mane cum Deo fiet, de omnibus accuratius.
Cæterum, quid Ser:mus Bohemiæ Rex in caussâ mihi mandatâ respondeat, S. S. M. ex his literis, quas cum PragPragâ abiret, optimus John CasimirPrincepsp mihi tradidit quasque certitudinis caussâ Ill. A. T. ipse tradere optassem, abundè uidebit. Totum tamen negotium in Comitia mensis Decembris reiectum est. Ac quid tunc futurum sit diligentissime et prolixè perscribam. Interim in omnibus uigilabo, ac non committam, quantum in me est, ut quicquam negligatur.
Quod superest, duo etiamnum sunt, quæ cum Ill. A. T. agenda in me recepi: Prius est Ecclesiæ Augustanæ confessionis PragPragensis ad S. R. M. preces. Cum Ecclesia ea amplissima sit, ante annos septem templum ædificarunt priuatis sumptibus. Sed cum in magna eo nomine debita inciderint, S. M. S. his literis supplicant, ut pro suâ singulari clementiâ ac Regio erga Euangelium affectu, cuius fama, ut ipse testari possum hic longè lateque sparsa est, clementer liberalitate Regiâ aliquo modo iis succurrere uelit.2 Certè in publicis precibus S. R. M. incessanter meminerunt. Hæc caussa cum et pia sit et cum singulari S. M. S. honore, non inuitus Ill. A. T. commendaui, præsertim cum exemplum uiderim, quâ liberalitate S. S. M. erga minutas eiusdem confessionis3 in NederländernaBelgio Ecclesias usa sit, non diffisus sum erga magnam et Illustrem quæque tot persecutiones passa est, maiori usuram esse. Hæc res ob amorem Dei Ill. A. T. magnopere commendata ut sit, obsecro. Ac proximis literis super eo clementissimum S. M. S. responsum exspectabo.
Altera caussa priuata est super donatione quadam Comitum Brahe, ErikErici et Brahe, GustafGustaui de Wisingborch.q Sed cum ego ex Illustri illâ familiâ nullos nisi Comites Brahe, MagnusMagnum et Brahe, AbrahamAbrahamum nouerim,r Ill. A. T. consulere uolui ad instantiam Wildeck, Jo. Chr. vonJo. Christ. à Wildeck, cui ea donatio facta est, quid de eâ re ipsi sperandum sit. Obsecro igitur, ut tribus quoque uerbis super eo aliquid.
Atque hæc hic occurrebant. Quæ ut Ill. A. T. boni consulat, rogo. Deum immortalem precor, ut Ill. A. T. cum totâ familiâ saluam et incolumem seruare uelit. Dabam LeipzigLipsiæ XXII VIIIbris stylo nouo 1620.
Ignoscat mihi Ill:mus Dominus meus, quod alieno sigillo usus sim. Meum enim ad manus casu non est. Hoc ideo, ne in alienas manus literas has peruenisse suspicetur.
Adress:
Ill:mo ac Incomparabili heroi, D.
Axelio Oxenstiern, Equiti
B. in Cijmitâ, D. in Vijholm et Tijdön, Regnorum
Sueciæ Senatori et Cancell. summo etc.
Påteckning:
Ruthgersii
Dat. Lipsiæ Die 22 Octob.
st. N.
Præsent. Stokholmiæ
Die 13 Nouemb. st. vet. An. 1620
__________________________