1621-09-27
Illustrissime Domine,

Simulatque Hamburghuc appulissem, nihil mihi antiquius fuit quam interruptum nunciorum ordinem instaurare absente præsertim Sorgen, Leenart vanVan Sorgio,a qui ad Leipzigmässannundinas Lipsienses iuit. Vndè Ill. Amplitudinem Tuam obsecro, ut breuitati meæ ignoscat. Nuncios enim ob multos hic repertos fasciculos literarum præcipitare malui quam prolixè scribendi tempus exspectando earum lectione diutius te fraudare. Noua, quæ partim ad me missa ut Polonica illa, Hungarica, Bohemica etc., quæ uni fasci inclusi, partim ad Van Sorgium, Ill. A. T. mitto. Quæ præter ea, hæc sunt: Christian IVRegis Daniæb cum John FrederickArchiepiscopoc transactio in ipso perficiendi puncto est, his potissimum condicionibus:

I. Vt Rex Daniæ quietam possessionem sine ullâ molestiâ Archiepiscopo ad uitam relinquat.
II. Veniam ministris Archiepiscopi eiusue adhærentibus eorum concedat cum perpetuâ obliuione, quæ in hac controuersiâ contra Regem egerunt.
III. Compensationem aliquam eorum sumptuum refundat, quos in Episcopatus meliorationem, ut ædificia etc., Archiepiscopus fecit.
IV. Vt Oldenburgicam caussam Rex accommodet atque sopiat.

His condicionibus et si quæ aliæ Coadiutoriatum Frederick (III)filio Regisd permisit, cum Rex prius cum HolsteinHolsatiæ iuniore Principe conuenisset ac is iuri suo, quod habebat, Regi renunciasset. Atque hoc est (præter Schaumburgicam, Hamburgensemque caussam Ill. A. T. notam) quod tanto tamque ambitioso exercitu quæsiuit. Quo dominus ElbeAlbis et WeserVisurgis euadit, interim Ordinibus blandissimis uerbis summo studio omnibusque uiribus persuadens, se omnibus modis sinceram cum iis amicitiam culturum neutiquamque id eis detrimento fore. E reliquiis exercitus eius Baro Dohna, Achatius vonDonauiuse hic ad 3000 ferè conscripsit pro Frederick VPalatino,f iique iam iter eò instituerunt ringentibus in NederländernaBelgio multis tantum exercitum publicæ caussæ à Rege quasi promissum ac ab iis exspectatum ad priuatum tantum commodum impensum esse. Inter quos Princeps Maurice of OrangeMauritiusg ipse est, cui non aliter persuasum fuit quam XXX millia à Rege confæderatisque Regi Principibus subsidio uentura esse. Adeò huc Vlyssis illud quadrat de Achille - Deceperat omnes, in quibus Aiacem.h

Caussa Palatini desperata est. PfalzPalatinatus totus ferè occupatus. Mansfeld, ErnstMansfeldiusi exercitum Ferdinand IICæsarij tradidit. Digby, JohnLegatus Britannicusk à Cæsare ad Comitia reiectus in Hispaniam iuit,l ut quod à Cæsare nequiit, à Tutore Cæsaris Philip IVHispanom impetret, αμνηστἱαν scilicet et obliuionem præteritorum. E StorbritannienBritanniâ nihil. In FrankrikeGalliâ Louis XIIIRexn persecutionem Reformatorum summis uiribus continuat. Montem Albanumo acriter obsidet. Ter oppugnauit, toties non sine magnâ suorum strage repulsus. GastonFrater Regisp unicus ardenti febre correptus acriter laborat. Legatus Anglicus Hay, JamesBurgrauius Doncastriusq MoissacMoisaco ad Regem proficiscens, intercessurus credo, subitò graui morbo oppressus Moisacum redire coactus fuit. In NederländernaBelgio quieta omnia. Quid inter duos exercitus fiat ex adiunctis Principis Mauritii ad Nederländerna, GeneralstaternaOrdines literis Ill. A. T. cognoscet. Atque hæc certis auctoribus comperi. Reliqua ex adiunctis nouis accipies.

D. SitzmannSitzmanno LeipzigLipsiam scripsi, ut singulis septimanis literas suas ad Ill. A. T. continuaret, idem Ernest, J. WolfJ. Wolf Ernesto PragPragam. Vtrumque, ut spero, liberalitas S. M. S. compensabit.

Accepi hic cum incredibili gaudio de occupatâ à S. M. S. Rigâ. Deus Optimus Maximus det, ut tam felix initium similes progressus consequantur.

Nunc unum est, quod ut omni studio procuretur, rogo. Nimirum de solutione Vsuræ huius anni ab Ordinibus S:æ R. M. creditæ summæ, ut ea à De Geer, LouisLud. de Geer,r aut alio modo, suo tempore exponi possit. Ad quod primis literis responsum exspectabo. Atque hæc quidem cursim.

Proximas è Belgio Ill. A. T. habebit, cui me omni studio commendo, rogans ut eo erga me fauore perseuerare uelit, qualem hactenus omni tempore omnibusque modis ostendit. Scrib. HamburgHamb. 27 VIIbr 1621.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius

Ego cras summo manè cum Deo recta in NederländernaBelgium.


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter