Non dubito, Illustris ac Generose heros, quin gravissimè silentium meum accusaturus sis, quod, qui in superioribus ablegationibus mediocriter fortasse, certè pro captus mei tenuitate, officio scribendi satisfecerim, ab aliquot iam diebus nullas ad te dederim. Equidem ut accusatio tua iusta est, ita non est pudoris mei, culpam, quam confitendo penè, ut ille ait, innocens esse possum, supervacuis argumentis atque rationibus tueri ac defendere, non tamen, ut apud æquitatem tuam veniam mihi paratam fore desperem, si perpendere non graveris, nonnihil effuso gratulantium propinquorum ac affinium amori et affectui dandum fuisse, præsertim cum è fatali clade redux tanto gratior quanto inexspectatior advenissem. Accedebat huc afflicta nonnihil tot laboribus atque sollicitudinibus intra vertentem annum exantlatis valetudo, quam ineffabile tàm longinquæ navigationis tædium non mediocriter auxerat. Postremò, cum post novissimum meum è NederländernaBataviâ discessum tota huius Reipublicæ facies planè immutata sit, ac remotis veteribus, quos antè cognoveram, novi proceres successerint, non tàm exiguo tempore singulorum animi dignosci poterant, ut certi quid ad Ill. Amplitudinem Tuam scribere de iis auderem. Atque horum quidem singula, si minus apud te, Ill. D., valitura sunt, valebunt, ut spero, coniuncta.
Cæterum, ut à privatis ad publica me convertam, quo gaudio quaque exsaltatione victoriam Rigensem è tuis literis cognovisse me existimas?a Licet enim ea consentienti famâ non obscurè iactaretur, tamen, ut est ingenium sollicitudinis, quamdiu nihil è tuis literis accepissem, lætitiæ illius usura quidem fruebar, non tamen ut in eâ certò conquiescerem. Nunc tuis ad me allatis literis non solidum modò neque meum tantum illud gaudium, verùm publicè quidem totius huius Imperii privatim verò omnium atque singulorum in hac Republica commune fuit. Equidem ut præclara Maximo atque Invictissimo Regi nostro potentiæ ac imperii accessio facta est, ita nihil magis omnes boni Deum Optimum Maximum rogare habemus, quàm ut fælicissimum tanti Principis auspicium melior successus, optima tandem eventus meta consequatur.
Cæterum ut in Septentrione nostro omnia è voto nobis succedunt, ita dissimiles longè Nederländernaharum provinciarum rationes esse comperio, tantoperè invalescente SpanienHispaniensi potentiâ, ut hæ ægrè fines suos tueri possint. Nam ut omittam, de quo uberius infra dicturus sum, afflictam PfalzPalatinatus condicionem, quæ erepto propemodum RhenRheno has prouincias paullatim velut indagine quadam claudit; JülichJuliacum non omnibus quidem numeris obsessa, sed tam arctè cincta est, ut inclusis exitus nullus pateat. Non longè tantæ hostium copiæ, ut exercitus Nederländerna, GeneralstaternaOrdinum satis habere cogatur, si Hispanienses hactenus continere possit, ne quid ulterius erga suos moliantur. Interim in ea loca, quæ in FlandernFlandrico litore habent Ordines, impressio clandestina noctu facta. Ac nunquam propius aut à victoria hostes aut ab internecione Belgæ abfuissent, nisi miraculo servati forent. Cùm enim iis imbribus coelum rueret, ut in solâ tenebrarum latebrâ spem ac præsidium suum hostis haberet, tanto repentè fulgore colluxit, ut insidias advenientium non minus quam ipso meridie Belgæ conspicari possent. Inde velut victoriæ signo1 ipso efferente Deo, alacritas Belgas, terror atque fuga hostes incessit. Quibus fortiter repulsis, ne quid tale Belgæ posthac metuendum haberent, perfossis aggeribus tota penè Flandria inundata. Præsidium autem iis locis, quæ ab hostibus frustrà quidem, ingenti tamen discrimine tentata erant, duplicatum est hoste interim è S. Donatii fortalicio tormentis atque excursionibus diebus singulis non mediocre SluisSlusæ, quæ quartâ miliaris parte indè distat, damnum inferente. Has calamitates præcessit arcis Reitensis proditio, quæ, dum in Ordinum potestate fuit, hosti viam atque aditum in ditionem Juliacensem sola interclusit. Nunc illorum potestatis facta non minus his, quàm cum horum esset, illis, incommodo atque damno est. Quid tot difficultatibus, nisi validas atque numerosas copias, opponerent, non habebant, quas ad sexaginta octo millia,2 quantum antea nunquam fuit, excrevisse compertum habeo, neque numerato illo milite, quem ut urbibus tantisper præsidio esset, dum reliqui sunt in expeditione, conscripserunt. Huic tanto exercitui alendo, cum ordinarii reditus non sufficerent, quod ultimum rebus angustis perfugium esse solet, nova subditis suis onera imponere coacti sunt. Millesimus itaque, exemplo antehac inaudito, nummus è singulorum bonis exactus est. Neque hoc tantum, sed et in eo toti sunt, ut novis quibusdam tributis atque exactionibus rem communem augeant, ut tot ac tantis oneribus, sub quibus cervices eorum gemunt, si non omninò, aliquo saltem modo pares esse possint. Insuper acerrimè urgentur VenedigVeneti ad ea XL florenorum millia præstanda, quæ Ordinibus, dum bellum gerunt, ab illis in pace sedentibus è mutuo pacto debentur, ut omnia sacra sua iam commoveant, quibus alicundè argentum exterebrare possint. His ita animadversis, quid S. M. S. in eâ caussâ sperandum sit, quam Ill. A. T. extremâ epistolâ tantopere mihi commendat, equidem, ut verbo dicam, non video. Dabitur, Ill. D., et â me et à meis opera, quantum humanis viribus contendi potest, ut S. S. M. voti compos fiat. Si obtinebitur, in lucro deputari debet; sin autem, ita rationes vestras institui â vobis velim, ne quid huius summæ exspectatione atque spe Respublica detrimenti capiat. Atque hæc de rebus Belgicis eâ libertate atque fide, quam â me exigit sanctissimum illud sacramentum, quo S. M. S. obstrictus sum.
Quod ad FrankrikeGallias attinet, eorum status si unquam aliàs, nunc certè miserandus est obstinato in persequendis Evangelicis Louis XIIIRege,b illis ius atque libertatem suam ecclesiarumque suarum armis vindicantibus. Iam aliquot menses sunt, è quo Rex frustrâ in obsidione MontaubanMontis Albani ingenti suorum strage hæret. Atque ego certis autoribus comperi ultra viginti duo millia tam exiguo tempore â Rege desiderata, qui vel absumpti morbo vel cæsi gladio occubuerunt, inter quos propè sexcenti nobiles, Illustres autem viri quinque et viginti numerantur, quorum caput Henry, Duke of MayenneDux Maiennæc est. Cuius Principis interitus tantoperè plebis ParisParisiensis animos concitavit, ut continuò facto agmine CharentonCharentonium contendentes, turbatâ concione, interfectis nonnullis templum insuper incenderint. Ac ea contagio latius serpsisset, nisi auctoritate Senatus maturè repressa foret, cuius decreto duo factionis præcipui strangulati sunt populoque Parisiensi indictum, ut in armis essent, ad vim, si qua à fece vulgi fieret, repellendam. Interim mille et ducenti præsidiarii Montem Albanum ingressi non mediocres obsessis animos addiderunt certo imbecillitatis Regiæ argumento, qui tantillam manum impedire nequiit, exspectantibus insuper obsessis X armatorum millia, quos quinque fæderatæ Evangelicorum in Gallia Provinciæ submissuri perhibentur. Non minorem cladem La RochelleRuppellenses inferunt, captis, præter infinitas aliorum, sex Regiis navibus, inter quas una illarum quinque est, quas Rex in his Provinciis ingentes sanè fabricarat; quatuor reliquæ tempestatibus actæ inciso malo exarmatæ in StorbritannienBritanniam ægrè pervenere, ut funestum maximè bellum futurâ æstate exspectandum sit, pertendente tanta pervicaciâ contra Evangelicos Rege, ut à Senatu VenedigVeneto etiam Jesuitarum restitutionem per Legatum urserit, â quibus tantas Galliis suis clades illatas non ignorabat. Sed â patribus preces eius reiectæ sunt, Senatusconsulto ante annos aliquot in eam rem facto, quo sub capitis pænâ sancitur, ne quis Venetus de iis reducendis ageret.
In PfalzPalatinatu res omninò afflictæ sunt. Erexerat multorum animos FrankenthalFranchendaliensium fortitudo, quâ hoste repulso urbem suam auxilio Mansfeld, ErnstMansfeldiid gravissimâ obsidione liberarunt, absumtis et morbo et cædibus quatuor millibus hostium, cum è civibus non plures duobus cum totidem fæminis atque pueris, æquâ scilicet sexus ac ætatis divisione, amissi sint. Sed eam alacritatem recens nuncius de Maximilian IBavaroe repressit. Is enim maximis copiis Unterpfalzinferiorem Palatinatum ingressus, postulatâ in deditionem HeidelbergHeidelbergâ ingentem omnibus metum incussit. Submisit Magnæ Britanniæ James IRexf quadringenta florenorum millia, plura promisit, questusque se â Ferdinand IICæsareg deceptum esse, Conventum Regni, qui proximo demum Februario futurus erat, XXX huius mensis indixit. E quo optima quæque sperari poterant, nisi hoc ulcus tam latè serpsisset, ut omnem medicinam supergressum esse videatur. In his calamitatibus Frederick VRex Bohemiæh unicè auxilium S. M. S. implorat, misitque ad me, cùm infirmior essem, è consiliariis suis, qui diligenter de eâ re mecum agerent. Quid ipse Rex super eo negotio ad S. M. S. scripserit, adiunctæ hisce literæ ostendent. Equidem in hoc victoriarum suarum cursu, si vel exiguo subsidio, puta X in singulos menses Imperialium millia, afflictissimo Principi S. S. M. adesse posset, non mediocre rebus propè desperatis momentum allatura foret. Qua de re, ubi S. S. M. felicem in Sueciam pedem retulerit, responsum exspectabo. Atque hæc erant, quæ nunc occurrebant.
Quibus, Ill. D., Deo optimo Maximo te commendo obsecrans, ut eo favore, quo Ill. A. T.3 me hactenus complexa est, me porrò complecti pergat. Scrib. HaagHagæ 18 IXbris 1621.
__________________________