1621-11-25
Illustris ac Generose Domine,

Interceptæ sunt Ferdinand IIFerd. Cæsarisa literæ, è quibus quid de electoratu PfalzPalatino statuerit apparet. Inuestituram eius et promisit et dedit Maximilian IBauaro.b Quo nuncio ita attonitus est Bohemiæ Frederick V Rex,c ut me rogarit has literas extra ordinem ad Sacram Maiestatem Suam mitterem. Quod et facio. Proximus enim Iouis dies tantum est ordinariis literis destinatus, non quod uni me diei alligem, sed quod tempus nunciorum Suecicorum, qui HamburgHamburgo abeunt, mihi seruandum sit. Exempli caussa: Hæ literæ per nuncium die Mercurii AmsterdamAmsterodamo abeunt. Is nuncius die Martis aut Mercurii alterius septimanæ demum Hamburgi futurus est, at Suecici die Saturni Hamburgo1 abeunt, ut id tempus, quod in medio est, literæ Hamburgi manere cogantur. Quas diebus Iouis ordinariè dimitto,2 eæ per nuncium diei Saturni Amsterodamo abeunt, et circa sequentem Saturni diem Hamburgum ueniunt, quo tempore Suecicus nuncius abit. Hæc ideò, ne Ill. A. T. miretur breuitatem in scribendo meam. Si quid enim his scribam, nihil proficio, cum hæc et illæ, quas Iouis die mittam eodem fasciculo Ill. A. T. habitura sit. Cur has præcipitas igitur? inquies. Secutus Regis mandatum sum. Fortassis enim extra ordinem occasio quædam Hamburgi futura, quibus hæ curentur.

Ego proximo Iouis die, prolixè, cum Deo, ad Ill. A. T. scripturus sum. Quam ut Deus Optimus Maximus diutissimè incolumem seruet, incessanter rogo.

Dabantur raptim HaagHagæ Com. V Xbr st. N. 1621


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius


__________________________

Textkritiska noter

1ex -burgi alt. Rutgersius.
2ex de- alt. Rutgersius.

Realianoter