1624-03-06
Illustris atque Generose Domine,

Cum in procinctu essem, ut VIII huius stylo nouo itineri HamburgHamburgensi me accingerem, Sacræ Maiestatis Suæ literasa accepi, quibus clementissimè significabat, Dct. Salvius, JohanSaluiumb eò destinatum esse. Ac licet lætissimo animo S. M. S. mandata impleuissem, tamen è medio negotiorum cursu, in quibus pro S. M. S. noctes atque dies laboramus, abripi hoc quidem tempore è S. M. S. re futurum esse non uidebatur, cum, ut Respublicæ plerumque lentæ ob capitum multitudinem esse solent, ea nondum peregissem, quæ instructionibus meis continentur, præsertim cum omnes ciuitates, h. e. Holland, StändernaHollandiæ Ordines, congregatæ sint, quorum numerus ultra C et XX capitum est, quos omnes, nisi in sententiam tuam pertrahas, frustra laboraueris. Nederländerna, GeneralstaternaOrdines autem Generales nihil sine illis, quamdiu adsunt, concludunt. Cum enim duo aut tres nomine Hollandiæ Ordinum in Collegio Ordinum Generalium resideant, ii præsentibus ciuitatibus, h. e. ipso Ordinum Hollandiæ corpore, qui eorum Principales sunt, nihil nisi ipsis consultis concludere audent. Quo fit, ut omnes caussæ ad eos deuoluantur. Misi è uestigio, ubi Regias literas accepi, ea omnia ad D. Saluium, quæ ad exigendum collybum erant necessaria, ac nunc omnes fidei literas Ill. Amplitudini Tuæ remitto, quas acceperam. Quod ad secretiorem instructionem attinet, de eâ uerbum hic non addam, cum S. S. M. è latore harum, D. Horn, GustavHornio,c qui singulari dexteritate hoc negotium mecum egit, omnia accuratissimè cognitura sit. Ego autem ob incerta itinerum chartæ committere id non audeam. Quarè illius in referendo fidei et prudentiæ relinquo. Qui quamdiu hic fuit, cum tanto et suo et gentis suæ honore hic sese gessit, ut unicè gauisus sim eo teste in rebus S. M. S. potuisse frui. Interim responsum ad propositionem meam singulis momentis exspecto, quod iam antè tres hebdomades paratum aut fuit aut esse debuit. Id simulatque accepero, alterum caput mandatorum proponam, in quo tamen otiosus ut fuerim, absit. Singulos enim ita disposui, ut uniuersos me habere confidam.

Ea est caussa DanmarkDanica: Qui Christian IVRexd cum Agentem Strick, Mr. AdriaenStrickiume hic habuerit, eo defuncto hactenus nullus suffectus est, nisi quod breui exspectetur Regis1 decretum, cui id munus mandaturus sit, præsertim cum S. M. S. ministrum hic habere intellexerit.

Nos in caussâ Monier, AntonMoneriif hic unicè laboramus. Hactenus quidem nihil obtinuimus. Speramus tamen. Sed tanta Nederländernahic inopia est, ut Ordines centum florenorum millia à Anonymous, English lenderpriuato Anglo mutuò acceperint. Quo fit, ut non tantum sex millia militum necessariæ defensioni suæ conscribere non possint, sed et inaudito exemplo Joachimi, Albert and Aerssen, François vanLegatis, qui in Angliam iam iuerunt,g Boetzelaer, Gideon van den, baron, heer van Langerak; Essen, Hendrik van; van den Bouchorst, heer van Noordwijk; and Pauw, Adriaeniisque, qui in Galliam eunt,h ad parandos sumptus mandatum sit, ut suis tantum famulis, nullis nobilibus, comitati iter peragerent, ac Commissarii, qui ad inspicienda munimenta delegati sunt, hic per dies aliquot hæserunt, quod duo tantum florenorum millia, quibus ad itineris sumptus opus habebant, parata non essent. Vide in quas angustias redacti sint. Ad quas immanis illa calamitas aquæ accedit et nescio quæ controuersiolæ, ut ciuitates nonnullæ tardius tributa sua soluant. Contra, hostis immanes copiæ. Vltra ducentas equitum alas ac sexaginta2 peditum millia habere dicitur, septemque milliones ad bellum Belgicum continuandum Ducatorum remisisse. Ob quam summam obtinendam omnia dominia omnesque reditus suos ad annum 27 inclusiuè oppignorauerit. Intellexit Ill. A. T. iter hostis in VeluweVeluam. Eius delineationem ut et exempla literarum tam Principis Maurice of OrangeMauritiii ad Nederländerna, GeneralstaternaOrdines quam præfectorum ad Principem, quæ tempore eius expeditionis scriptæ sunt, his adiunxi.

In FrankrikeGallia totam rerum faciem mutatam esse iampridem Ill. A. T. tam è meis quam aliorum literis cognouit. E quâ omnia bona sperantur. Nam Louis XIIIRexj occupatâ SchweizHeluetiâ ita suo regno se inclusum esse nunc demum uidet, ut consilia contra Philip IVHispanumk suscepturus esse credatur. Etiam pro his regionibus quater centena Coronatoruml millia exspectantur, ac3 quatuor millium peditum, quingentorum equitum speratur auxilium. Classemque Galli parant, quâ4 et ipsi VästindienOccidentales Indias inuisere uolunt. Quæ omnia ab Nederländerna, GeneralstaternaOrdinibus summopere fouentur.

Louis XIIIRex iste plerosque Legatos suos reuocauit, inter quos et Maurerium,m qui hic residet, putaturque Res Euangelicorum optimo posthac statu in eo regno fore, submotis iis, qui omnium superiorum turbarum caussa fuerant, ac suffectis, quos bonos ciues esse nemo dubitauit umquam, frementibus Iesuitis, quorum insigne scelus non possum, quin Ill. A. T. narrem. Erant in aulâ5 delegati La RochelleRupellenses. Et quia uidebant Jesuitæ gratiam Euangelicorum apud Regem Regiosque crescere diffidentiamque minui, facinus commenti sunt, quo eos Regi suspectos et inuisos redderent. Literas nomine Rupellensium scribi curant ad delegatos, quos dixi, suos, quibus in mandatis datur, ut negotium interficiendi Regem, quod eorum fidei commissum erat, maturarent. Hæ literæ tribus nobilibus ad id conductis dantur, qui eas Anonymous, Louis XIII's confessorConfessario Regio tradunt. Ille Regi. Et quia curiosi erant arcana Rupellensium mandata cognoscendi, literas resignant. Rex attonitus ad nonnullos è consilio suo refert. Ii accuratius inspectis literis cum uiderent subscriptas esse Consules et Scabini Rupellenses, animaduerterunt id præter Rupellensium morem esse, qui ita signare solent: Maior et Scabini. Afferuntur omnes Rupellensium literæ, quas è longo tempore Regibus Galliæ scripserant. Apparet subscriptionem falsam esse. Habitâ quæstione fraus comparuit. Tres isti nobiles capti. Anonymous, scribaScriba è uestigio suspensus. Quid secuturum sit, docebit tempus, nisi quod eum fructum Euangelici iam nunc ex eo consecuti sint, quod Rex uideat, quibus fraudibus fidos eius subditos aggrediantur, ac ex hoc crimine de anteactis iudicare possit, quæ tantarum in Galliâ calamitatum hactenus caussa extiterunt.

Quid ex EnglandAngliâ exspectetur, Ill. A. T. è Camerarius, LudwigCamerarion cognouit. Cuius cum hæc caussa propria sit, accuratius ad eius Frederick VRegemo hæc feruntur; priuatum tamen quiddam de ruinâ templi adiunxi. Quod licet uetus sit, quia tamen tam accuratè in manus meas narratum non peruenerat, mittendum duxi.

Bethlen, GáborBethlemusp ad Frederick VRegem Bohemiæ legatum misit petitum, primum, ut ipse in personâ, ut loquuntur, cum exercitu ad minimum XX M se in uiam det, XV nimirum peditum, V equitum, II, ut alterum exercitum paret, qui Tilly, Johann TserclaesTilliumq sustinere possit, III. Magnam pecuniæ summam petit tam ob factos hactenus quam faciendos posthac in bellum sumptus.
Quæ si obtinere queat, non promittit modo, se ab TurkietOttomannicâ portâ impetraturum subsidiorum continuationem, sed et TartarietTartarum excitaturum, atque ut Turcæ bellum in KroatienCroatiam aut uicinas regiones ad diuellendas ac diuertendas Ferdinand IICæsarisr uires moueant. Quin et se cum maximo Exercitu ad MährenMorauiæ SchlesienSilesiæque fines uenturum ac sperare, iuuante Deo, sese Regi Regna ditionesque suas restituturum esse. Sed hæc grauissima sunt neque pro præsenti Regis statu. Et ipse Bethlen adiungit, nisi Rex ea præstare possit, ut maturè scribat, ut et suas res in tempore componere atque ordinare possit. Et intellecto Mansfeld, Ernst ofMansfeldiis atque Christian of Brunswick-Lüneburg-WolfenbüttelBrunsuicensist copias disparuisse, dubitandum non est, quin se contracturus sit.

In ItalienItaliâ passim motus. Cum enim Urban VIIIPapau ad incorporandum UrbinoVrbini Ducatum, qui feudum est Ecclesiæ Romanæ cuiusque Francesco Maria II Della Rovereduxv grauissimè laborat, exercitum conscripserit, VenedigVeneti aliique se quoque armant, ne quid suo suatur capiti.

Et hæc sunt, Ill. ac Gen. D., quæ nunc occurrebant. Nam cum D. Horn, GustavHornius omnia latissimè narraturus sit, prolixior ac molestior Ill. A. T. esse nolui. Quam cum totâ Ill. familiâ Deo meque ipsi commendo. Scrib. 16 Martii st. nouo 16246 HaagHagæ Com.

Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius

Iam statim AlgerietArgerii 50 naues planè perisse,7 30 amissis omnibus armamentis uix saluatas esse, nuncius affertur.

Adress:

Ill. ac Gen. Regni Sueciæ etc.
Cancellario etc.

Påteckning:

Dat. Hagæ 6/16 Martii
Præs. Stokholm. 11 April. An. 1624


__________________________

Textkritiska noter

1in Regis alt. Rutgersius.
2in sexaginta alt. Rutgersius.
3in ac ut videtur alt. Rutgersius.
4quibus ante quâ del. Rutgersius.
5ex aullâ alteravi.
6ex 1623 alt. Rutgersius.
7ex perierunt alt. Rutgersius.

Realianoter