Postremis meis literas Joachimi, Albert and Aerssen, François vanLegatorum, qui in EnglandAngliam ierant,a Ill. Amplitudini Tuæ misi, e quibus omnia bona ominabar. Equidem eadem spes manet, nisi quod recentibus literis tam optato nuncio iidem Legati frigidam suffundunt. Cum enim Charles, Prince of WalesPrinceps Walliæb atque Buckingham, George VilliersBuckingamiæ Duxc in suâ in England, ParlamentetParlamento habitâ propositione fraudes ac fallacias Philip IVHispanid in iis, quæ de matrimonio acta sunt, apertè exposuissent petiissentque, ut Parlamentum re bene perpensâ benè de hac re decernerent, præsertim cum ipse quoque James IRexe eorum sententiam exposceret, Parlamentum perpensâ maturâ deliberatione causâ delegatos ad Regem misit, qui suo nomine et bona et sanguinem Regi offerrent ad vindicandum tantam tamque gravem contumeliam Coronæ Britannicæ ab Hispano inustam, deinde offerrent omnes eos sumptus refundere, quos Rex in PfalzPalatinatu fecisset hactenus aut porro facturus esset. Quo nomine Rex quinque subsidia ac decem quindecimas pro hoc ac sequenti anno petiit ac deinde singulis annis secuturis unum subsidium ac duas quindecimas. Subsidium unum est quadringentorum1 millium coronatorum et est tributum in terras,2 quindecima centum millium et est tributum in domos, mercimonia et mobilia, quod in onus populi redundat. Hæc petitio etsi magna ac enormis sit, secreto tamen scribitur, Parlamentum etiam hoc concessurum Regi, ut eum ad bellum possint disponere. Interim Rex coram prædictis delegatis improbauit quæ Princeps Walliæ Duxque Buckingamiæ tam fusè de malâ Hispani in hac causâ matrimoniali fide dixissent, affirmavitque sese in conscientiâ suâ non reperire existimationem suam tantopere ab Hispano læsam esse, postremo non libenter sese titulum Pacifici Principis velle perdere. Contraque Princeps omnibus iurat nunquam se Hispanam ducturum esse; Hispanus autem se matrimonium hoc initurum cum promissione restituendi Palatinatus. E quo facile, quo modo in hac causâ ludat, Ill. A. T. videt. Pater Mastro3 Comiti Gondomar, Don Diego Sarmiento de AcuñaGondomaro4f a confessionibus ante paucos dies literas commeatus libere veniendi in EnglandAngliam a James IRege accepit. Quod cum a legatis Ordinum approbari Rex peteret, illi honeste id negarunt, quod nulla eius rei mandata haberent. Quid is facturus sit, proximis, ut spero, habebimus. Hæc accuratius paullo e secretis ac cifrâ scriptis Legatorum literis, etsi ex optimo Camerarius, LudwigCamerariog Ill. A. T. fortasse latius habitura est. Ad cuius dominum quidem hæc maxime spectant, talia diligentius scribuntur.
E FrankrikeGalliâ sperantur optima. Boetzelaer, Gideon van den, baron, heer van Langerak; Essen, Hendrik van; van den Bouchorst, heer van Noordwijk; and Pauw, AdriaenLegati Ordinumh superiori die Lunæ BrielBrilâ navigaverunt vento optimo, putanturque postridie in Galliam appulisse. Literæ primæ ubi venerint, certiora scribam. Louis XIIIRexi Mansfeld, Ernst ofMansfeldiumj in suum servitium recepit cum stipendio menstruo X aureorum millium, speraturque bellum in ArtoisArtesiam moturus, nisi Filip IVHispanus fæderatos suos Rhætos in integrum restituat. Idem Rex Maurier, Benjamin Aubéry du MaurierMaureriumk revocavit, qui intra 8 dies abit lætantibus Nederländernain hac Republica plurimis et me inter alios nihil minus quam dolente, qui causæ Suecicæ eum parum favisse scio.
Quod ad privata mea attinet, Ill. A. T. unice obsecro, ea ratio ineatur, ut singulis tribus mensibus stipendium meum a certis hominibus AmsterdamAmsterodami recipere possum, ne semper supplicando et mihi ruborem et Ill. A. T. nauseam creem.
De Geer, LouisLudovicus Gerius,l etsi antea spem fecerat, Heinsius, DanielHeinsiim stipendium soluturus non est.5 Quarè ut alia ei soluendi via ineatur, quantum possum rogo.
Libros Ill. A. T. partemque tabularum pro S. M. S. iam paratam habeo proximaque septimana cum duobus Gallicis pueris Ill. A. T. transmittam.
Porrò Anonymous, two Dutch merchantsmercatores duo sunt qui Ordinibus et Pr. Maurice of OrangeMaurition supplicando commendatitias extorserunt, ut sibi sexcentas aut septingentas lastas frumenti in Suecia emere liceret. Quid S. M. S. iis concessura sit, nescio. Hoc tantum monere officii mei esse ratus sum, ne auctoritas Ordinum, quam mercatores illi privatæ avaritiæ suæ prætexunt, vos quicquam terreat. Est enim dicis tantum causâ, neque enim petentibus6 subditis suis talia negare unquam solent.
Qui has tradit est Bijvortius, Mathias, ac is mihi conquestus est iterum molestias sibi de stipendio creari, cum tamen me præsente S. S. M. Domino Skytte, JohanI. Skyttioo mandaverit, ut nomen eius cum stipendio menstruo octoginta dalerorum libro rationum inscriberetur. Hic Ill. A. T. auctoritatem imploro, ne tam præclarus Iuvenis, a cuius solertiâ atque fide non nisi optima quæque servitia S. S. M. exspectare habet, a Suecia deterreatur. Rogo ut Ill. A. T. apud D. Skyttium eius meminisse non gravetur.
Adducit secum alterum Anonymous, iuvenisiuuenem qui iam decennium non sine gloriâ militavit, signiferque in BöhmenBohemiâ et alibi fuit. Natus est præclaris hic parentibus, patre Anonymous, supremi Senatus Graphiariussupremi Senatus Graphiario, ac nobilibus in hac Republica affinitatibus annexus. Is venit, ut servitia sua S. S. M. offerat, ut capitaneatum nancisci possit. Obsecro Ill. A. T. ut eius causam commendatissimam habere velit.
Omnes libellos contra Nederländerna, Västindiska kompanietdirectores Indiarum scriptos Ill. A. T. mitto, quod eorum unum avidè eam legisse memini.
Hisce, Ill. ac Gen. D., Ill. A. T. cum tota familiâ Deo Optimo Maximo commendo. Scribebam 30 Martii 1624 HaagHagæ Com.
Påteckning:
Ruthgersii
Datum Hagæ C. D. 30 Martii
Præs. Stokholmiæ Die 1 Maij An. 1624.
__________________________