1624-06-16
Illustris ac Generose Domine,

Accepi Sacræ Maiestatis Suæ litteras sexto Maii datas, quibus, ut D. Nederländerna, GeneralstaternaOrdines de DanmarkDanico negotio informem, mandat, ut et Principem Maurice of OrangeMauritium,a ad quem ut et ad Ordines super eodem negotio litteræ adiunctæ sunt. Ego summo studio, quod mihi mandatum est, exequar, ac Ill. Amplitudini Tuæ responsum mittam.

Cæterum ingens hic de bello, quod S:a S:a M:tas erga Christian IVDanumb mouet, fama est omnibus a summo ad infimum in his oris mirifico studio causæ nostræ fauentibus orantibusque certatim Deum illud det, ut Danus aliquando reddat, quæ S:æ M:ti S:æ tam iniustè ademit.

Spargitur hic S:m M:m S:m Inducias unius anni cum Sigismund IIIPolonoc pepigisse.d Quod si est, unicè conditiones mihi mitti rogo.

Mitto quæ inter Magnæ Britaniæ James IRegeme ac Joachimi, Albert and Aerssen, François vanlegatos Ordinumf acta sunt. Præter quæ cum nihil nunc occurrat, Deum Optimum Maximum præcabor, ut te,

Illustris ac Generose Domine, cum tota Generosa familia diutissime seruare velit. Dictabam HaagHagæ non nihil æger 26 Junii 1624.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter