Literas Ill. Amplitudinis Tuæ Stockholmiæ XXII augusti datasa recte accepi. Ad quas nunc non respondeo, primum quod Ill. A. T. RigaRigam abiisse intelligam, ut hæ frustra venturæ sint, deinde quod Monier, AntonMoneriusb maritimo, ideoque incerto, itinere iturus sit, postremo quod crastino die, qui mihi scribendo solemnis est, Ill. A. T. scripturus sim. Quare has tantum ei rei servire volo, ut Ill. A. T. cognoscat, me literas eius recte accepisse. Sin minus, cum nihil in hisce meis arcani sit, inanis chartæ facilis iactura erit. Hisce
Illustris ac Generose Domine, Deum Optimum Maximum rogo, ut te cum totâ generosa familia quam diutissimè incolumem servare velit. Dabantur HaagHagæ Comitum die 10 Octobris 1624
Adress:
Ill. ac Gen. D., D. Axelio Oxenstiernæ,
Equiti, L. B. in Cimitto, ac Ninäs,
D. in Vijholm, Tijdön ac Hiulstà etc
Regnique Sueciæ Senatori atque Cancella-
rio etc.
__________________________