1624-10-22
Illustris ac Generose Domine,

Superioribus literis meis Ill. Amplitudini Tuæ scripsi de petitione Nederländerna, GeneralstaternaOrdinum super solutione summæ præstitæ. Ex eo tempore rursus me rogarunt, ut ea res Sacræ Maiestati Suæ cordi esset, neque tamen literas ullas, prout dixerant, hactenus mihi tradiderunt. Nunc unicè me angit, quod ne usura quidem hactenus missa sit, cum iam superiori mense tempus exspirauit. In eo iam toties à mercatoribus, quibus ea cura dubio procul iam dudum commissa est, peccatum est, ut ne semel quidem suo tempore soluerint. Sed exspectabo in dies ingenti desiderio. Tanto enim capitalem summam Ordines urgebunt acrius, quanto nos etiam in usurâ, summâ tam exiguâ, magis deficere uidebunt.

Quod ad Nederländernaharum regionum statum attinet, omnium animi in BredaBredam intenti sunt. Spínola, AmbrosioMarchioa hactenus nihil molitus eodem loco pertinaciter hæret. Princeps Maurice of OrangeMauritiusb cum propè1 pagum TerheijdenTer Heyden castra sua posuisset, ut BaglioniBaglionium expelleret, quo facto portus in manibus Principis eoque obsidio soluta fuisset, Marchio totum campum, qui inter Principem et Baglionum erat, inundauit, ut locum mutare coactus fuerit, quia castra aquis mediis impeditus promouere non poterat. Nunc RoosendaalRosendalii castra posuit, Princeps Frederick Henry of NassauHenricusc in Langestmetz. Cuius rei tabellam, simulatque edita erit, Ill. A. T. mittam. Aiunt Principem breui non parum immutatum esse ac deficere, quod procul dubio continuis eius laboribus (neque enim ullo tempore quiescit) asscribendum est, ut et sollicitudini pro urbe suâ, tum et AntwerpenAntuerpiensis expeditionis caussâ, quam miserrimè aberasse, ut et modum et totius rei gestæ ueram historiam in adiunctis his impressis reperiet, ut ego accuratius eam scribere non possim.2 Sunt enim ipsa uerba cuiusdam, qui ipse interfuit. Si petardarius instrumenta sua parata habuisset, arx fuisset Ordinum. Nunc dum duas horas in iis expediendis moratur, subitò lucescere aër coepit, atque ita deprehensi infectâ re recedere sine damno coacti sunt. Hanc historiam Ill. A. T. superioribus literis non scripsi, quod certiora exspectabam. Sed quia eadem esse, quæ hic impressa sunt, iam uideo, ea Ill. A. T. mitto. Tota liberandæ Bredæ spes in impediendo commeatu aut diuertendo hoste consistit. Vtrumque speratur, ubi Mansfeld, Ernst ofMansfeldiusd paratus erit. Certum est 2000 Equites et 5000 pedites iam ad eum tendere, qui in Germaniâ eius mandata præstolabantur. Quibus 14 000 Angli Scotique, 10 000 Galli accedent. His Mansfeldius ut Generalis, Comes Thurn, Heinrich MatthiasThurnensise ut Marescallus Campi præerit, Dux Christian, Duke of Brunswick-Lüneburg-WolfenbüttelChristianusf Equitum Præfectus erit. Mansfeldius cum in Castris Princ. Mauritio adfuisset ac arcanis consiliis totum rei gerendæ ordinem cum deputatis Ordinum (quorum alter Muys van Holy, Hugoauunculus meusg est) disposuisset, in EnglandAngliam nauigauit. Speratur communi uoto irruptionem 14 000 istis Anglis in FlandernFlandriam facturus, nisi quid mutetur illic. Nam eò legati Hispani uenisse rursus feruntur, super matrimonio. Alteram curam impediendi commeatus Pr. Mauritius suscipiet. Sed quia nondum munitiones castrorum suorum absoluit (recens enim eò uenit), nihil adhuc tentat. Quid futurum in dies audiemus, omniaque accuratissimè Ill. A. T. perscribam. Vltimam obsidionis Bredanæ tabulam S. M. S. mitto, missurus reliquas si quæ edentur. Ac unicè scire desidero, utrum tabulæ, quam3 pridem misi S. M. S., acceptæ fuerint, ut et an Ill. A. T. tabulæ et libri quidam et puer Gallicus.

Ob Treslong, Caspar van Blois vanTreslongiih caussam iterum ab Nederländerna, GeneralstaternaOrdinibus conuentus sum. Obsecro, Ill. D., ut ei, si non planè, satisfiat tamen. Incredibile dictu est, quantum amoris S. M. S. id apud Ordines Principemque Maurice of OrangeMauritium caussaturum sit, apud quos nobilissimus et fortissimus uir et Gubernator Brielæ, maximi momenti urbis, gratiosissimus est.

Wewetzer, JohanJoan. Wewetzer hic pro S. M. S. CXX mille libras pulueris emit. Cumque moris sit et promiserit intra quatuor menses testimonium se à S. M. S. transmissurum, quo S. S. M. agnoscit, se ea omnia accepisse, hactenus tamen nihil uenit. Cumque ab Admiralitatis Collegio monitus essem, impetraui duorum mensium adhuc tempus. Intra quod, ut mittatur, rogo. Alioqui telonium, quod ter mille sexcentos florenos superat, soluendum erit.

Et hæc erant quæ nunc occurrebant. Reliqua enim ex adiunctis literis Ill. A. T. melius cognoscet. Quam ut Deus Optimus Maximus cum totâ generosâ familia conseruet, supplex rogo. Scrib. HaagHagæ Com. Kal. IX:br.


Ill. A. T. obligatissimus dum
uiuo ac cum morior
Rutgersius

Adress:

Ill. D. Cancellario
etc.


__________________________

Textkritiska noter

1ex ad alt. Rutgersius.
2ex possem alt. Rutgersius.
3quas exspectaveris.

Realianoter