1625-04-02
Illustris atque Generose Domine,

Etsi speraueram primas literas, quas ad Ill. Amplitudinem Tuam daturus essem, per D. Spens, JakobSpensiuma missum iri, tamen quia is non nisi intra triduum aut quadriduum discessurus est, has præmittere uolui, ut Ill. A. T. significarem Magnæ Britanniæ Regem James IJacobumb superiori solis die, qui VI huius erat stylo nouo, excessisse eademque die Principem Charles ICarolumc Regem proclamatum. Cuius morte quin nemo consternatior quam Philip IVHispanusd futurus sit, nemo dubitat. Ac omnia de hoc Rege sperant, tum quod ab Hispano tam contumeliosè habitus, tum quod Elizabeth Stuartsororem suame unicè caram semper habuerit et etiamnum habeat, ut iam Hispanus, si umquam alias, laboraturus sit. Nam successus bellorum in ItalienItaliâ, HollandHollandorum uictoria in VästindienOccidentali Indiâ ita iam nunc eum attonitum reddiderunt, ut quo se uertat nesciat.

Iam in his regionibus immensa copiarum multitudo ad BredaBredam liberandam parata est, ac hesternâ die Princeps Frederick Henry of NassauHenricusf cum reliquis officiariis hinc discessit. Cui tres ex Nederländerna, GeneralstaternaOrdinibus adiuncti sunt, inter quos Muys van Holy, Hugoauunculus meusg est, qui licet ad consulatum patriæ sine collegâ gerendum uocatus noctem ex maiorum instituto urbe1 abesse non potest, tamen auctoritas, prudentia uigilantiaque uiri tales sunt, ut iis sanctionibus insuper habitis adesse cogatur ubicumque dignus uindice nodus incidit, magnâ Remonstrantium inuidiâ, qui existimabant eum minus nunc in Republica ualiturum, cum numquam aut plus potuerit aut meliorem occasionem auctoritatem extendendi habuerit,2 cum ei soli DordrechtDordracenses salutem suam acceptam ferant, quæ ob magistratus dissensiones eò redacta erat, ut non nisi eius unius auctoritate sopiri posset. Itaque senatus tribus legatis perquam honorificè missis, ut hunc magistratum caperet, obsecrauit. Cui accedente uoluntate Principis Maurice of OrangeMauritii,h qui de huius, ut primariæ totius HollandHollandiæ urbis, salute unicè sollicitus erat, auunculus meus annuit. Eiectis igitur è Senatu duobus, aliis duobus, uti se naturalizari, uti uocant, (Hollandi enim non erant) ab Ordinibus curarent, ab iisque confultis3 urbem tranquillitati reddidit.

Sed ut ad rem redeam, certa omnes spes tenet, Spínola, AmbrosioSpinolami breui loco moturum. Nam milites eius seditionem ob pecuniæ defectum spectant, et ægrè commeatum habere poterit, cum Nederländerna, GeneralstaternaOrdines ultra X equitum millia habeant, quibus in campo hostibus superiores facilè commeatum eius impedient. Accedit, quod templum GinnekenGinnekense singulari artificis igniarii strategemate totum exustum sit, in quo uniuersum eius penu erat. Is artifex cum se ex iis mercatoribus simularet, qui cum uictu et potu castra sequi solent, ac septimanas aliquot uendendo pisces, caseos et similia sub eo habitu latuisset, occasionem nactus granatas aliquot templo iniecit, quod totum exustum est, urbanis tantam4 tormentorum uim in incendii locum explodentibus, ut uix ullus5 afferrendo opem adesse posset. Ita funditus cum XII frumenti tonnarum millibus exustum est. Intra quatuordecim dies, cum Deo, Ill. A. T. gratum nuncium scribam.

Addam illud, Ducem Guise, Charles de LorraineGuisiumj duas naues BarcelonaBarcinonenses, quæ ex GuineaGuineâ reduces GenuaGenuam tendebant, triremibus suis occupasse. Inerant iis, præter alia, XX Regaliorum Hispanicorum, siue Joachimicorum, dalerorum millia. Ita undique Philip IVHispanus uapulat.

Adiunxi hisce Constantinopolitanas6 literask et uirulentum Anonymous, nebulo quidamcuiusdam nebulonis libellum, quem an Ill. A. T. antea uiderit, nescio.

Curaui, ut ea, quæ emta7 pro Sacra Maiestate Sua à mandatariis D. Clerck, Richard or Johan ?Klerkii,l immunia eueherentur sub cautione solitâ, ut Ill. A. T. scripsi. Et quia in testimonio Regio, quo se ea accepisse significat, singula exprimenda sunt, indiculum eorum Ill. A. T. mitto, illud rogans, ut, ubi salua ea aduenerint, testimonium in tempore huc mittatur. Hisce,

Ill. atque Gen. D.,8 Deo Optimo Maximo cum totâ Ill. familiâ Te commendo. Scribebam XII Aprilis summo mane, cum pridie XI:â tempore nocturno9 nuncius10 de excessu Regis Jacobi uenisset.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius

Adress:

Ill. ac Gen. D. Regni Cancellario etc.


__________________________

Textkritiska noter

1urbe add. Rutgersius.
2in habuerit alt. Rutgersius.
3in confultis ut videtur alt. Rutgersius.
4ex tantâ corr. Rutgersius.
5ullus add. Rutgersius.
6ex -antipol- alteravi.
7emta add. Rutgersius.
8 D. addidi.
9tempore nocturno ex nocturnâ alt. Rutgersius.
10ex nuncium alt. Rutgersius.

Realianoter