1625-04-24
Illustris atque Generose Domine,

Coactus sum ad quinque aut sex dies in hanc urbem secedere idque ut abessem à molestiis migrationis in alias ædes, quæ Kal. Maiis incidit. Dum hic sum, Domini Nederländerna, GeneralstaternaOrdines eas literas, quarum in postremis meis memini, ad Sacram Maiestatem suam mihi miserunt, quas nunc Ill. Amplitudini Tuæ mitto.

Princeps Frederick Henry of OrangeAuriacusa superiori Veneris die copias suas mouit, ac nunc uno milliari cum dimidio à BredaBredâ consedit propè castra Spínola, AmbrosioSpinolæ,b continuisque laboribus et se munit et ea oppugnat. Si ab unâ tantum parte perrumpere potest, urbs libera est. Sin minus, certum est, tantum commeatum habere Spinolam, ut contra urbem durare possit. Quo casu, exequias Bredæ. Sed omnium animorum ea alacritas est, ut nemo de liberatione dubitet. Non potest, quin intra octo dies, quo res uergat, sciamus.

Intra biduum cum Deo HaagHagam reuertor. Nunc hic nihil aliud habere potui, quam quod his adiunxi. Quod ut Ill. A. T. boni consulat, rogo, quam cum totâ generosâ domo Deo Optimo Maximo commendo. Scrib. LeidenLugd. Bat. 4 Maii 1625.


Ill. A. T. obligatissimus
Rutgersius


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter