1618-08-19
Illustres nobilissimique Domini,

Accepi Dominationum Amplitudinumque uestrarum literas XVIII Iulii Stockholmiæ datas cum adiunctis Sacræ Maiestatis Suæ ad Illustrissimum Enno IIIOrientalis Frisiæ Comitem, a quibus mihi mandatis, ut continuò ad dictum Principem proficiscar1 ac cum eo de obtinendâ certâ pecuniæ summâ agam. Equidem mandatis uestris diligenter ac fideliter obsequar; utrum uerò cum fructu uehementer dubito. Cum enim præfatus Princeps continuis cum Vrbe ciuibusque EmdenEmbdanisb contentionibus ita attritus fuerit, ut non contemnendam pecuniæ summam ante tempus aliquod ab Nederländerna, GeneralstaternaIllustrissimis Ordinibus mutuò sumpserit, uehementer metuendum est, ut istis difficultatibus sese extricarit. Interim in omnes partes me conuertam, ut, si quid fide atque diligentiâ perfici potest, S:æ R:æ Maiestatis postulatis annuat. Sed nescio quo fato credentiæ literæ mitti neglectæ sint. Quâ confidentiâ cum eo agam, qui nullis signis monstrare possum, me auctoritate Regiâ ad contrahendum cum eo munitum esse? Quarè uos enixè rogo, Ill. et nob:mi D:ni, ut eas literas quam ocyssimè mihi procuretis, ut, si quæ fortè eo nomine difficultas moueatur, paullò post è præfati Principis animo eximi ac euelli possit. Interim proximæ septimanæ initio Embdam me conferam, ac quæ spes ostendatur indè uobis accurate scribam.

Hisce uos, Ill. et nob:mi D:ni, Deo Optimo Maximo commendo, obnixè rogans, ut me solito uestro fouere prosequi dignemini. Dabam HaagHagæ Com. XXIX Aug. st. N.


Ill. DD. AA:que uestris ad omnia paratissimus
Rutgersius

Adress:

Illustribus nobilissimisque Viris ac DD.
Axelio Oxenstiernæ et
Joan. Skytte,
DD. suis colendissimis

Påteckning:

Ruthgersii Datæ Hagæ Com. Die 29 Aug. St. N.
Præsent. Stokholm Die 6 Sept. St. Vet. Anno 1618


__________________________

Textkritiska noter

1proficiscar add. Rutgersius.

Realianoter