1638-05-27
Serenissima et potentissima
Regina, Domina Clementissima.

Sollicitis nobis de valetudine prospera et incrementis virtutum et doctrinae Sacræ Regiæ Maiestatis Vestræ nihil iucundius exoptatiusve contingere potuit, quam per benignissimas literas regia manu scriptas de utroque edoceri. Id enim statuere S. R. M:tem Vestram oportet regna conferri et stabiliri a Deo, universi rectore, subministrante imperantibus studium pietatis, virtutis, sapientiæ, amorem in bonos, odium in malos; quibus moribus artibusque imbutam et a teneris adsuetam S. R. M:tem vestram cum suorum amore et admiratione, vicinorum et exterorum laude et stupore longa annorum serie regnaturam apud nos posterosque nostros habituram felicissimos rerum successus et majores suos maximos principes consilio, rebus gerendis et gloria superaturam1 confidimus et ex animo vovemus. Gaudium certe nostrum, exinde conceptum, quod tam egregia S. R. M:tas Vestra harum omnium fundamenta collocaverit, verbis exprimere neque possumus neque in præsens sine specie adulationis nos decet. Id quod deest votis explentes, ut firma in plurimos annos sit valetudo et S. R. M:tas Vestra accrescat indies ætate et gratia coram Deo et hominibus.

Secessum S. R. M:tis Vestræ in SvartsjöSwartziö dudum non evitavimus2 recreando animo et firmandis viribus corporis; nunc cum hisce satisfactum fuerit, et M:tas Vestra reditui suo in urbem diem Veneris futurum præscripserit, id neutiquam improbamus, sed hunc ad diem Veneris expectando nostrisque votis prosequendo, ubi adfore intellexerimus pro debito nostro humilime excepturi sumus, et sicuti servitiis nostris S. R. M:ti Vestræ clementissimum adfectum nobis conservare studebimus, ita non minus et esse et haberi cupimus dum spiritus hos artus reget.

S. R. M:tis Vestræ

Dabantur Stockholmiæ die 27 maii Anno 1638.

Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

1habituram ... superaturam tillägg i marginalen.
2non evitavimus osäker läsning.

Realianoter