1615-03-01
Illustris ac generose Domine,

Serenissimi Regis et Dominationis Vestræ literasa decimo quarto februarii recepi, literasque regias pro satisfactione mercatorum James ISerenissimo nostro Regib tradidi, qui (quum vt priùs ad Dom. V:ram scripsi) leges istas non auersatus iisdem acquieuit. Ipsius Maiestati prætereà persuaseram Sere:mi Regis absentiam causam fuisse delatæ tam diu ipsorum solutionis. Postulat de me Serenissimus Rex, ne pluribus istiusmodi literis rogatoriis à Ser:mo nostro Rege vt anteà perturbetur, in quo, quantum potero, ipsius Ma:ti nequaquam deero, vt vt nihil certò pollicere ausim, quum plerique pro negotiis suis, vt mihi incognitis, ita ad amicos suos aulicos sese conferentes literas clam obtineant. Videt tamen Dom:o V:ra perpaucas hoc anno elapso in privatorum hominum gratiam conscriptas fuisse excepta solummodo illa quærela.

Fælicem faustumque Sere:mi Regis contra RysslandMuscouitas successum Sere:mo nostro Regi aperui, et quòd nihilominus ipsius Ma:ti satis placeret de pace (modò conditiones iustæ, bonæ ac honorificæ offerrentur) audire, nec tamen quicquam responsi ab ipsis tulisse nec de Merrick, Sir JohnDn. Johanne Merick, Equite aurato,c ipsius Ma:tis pro pace inter Ma:tem suam et ipsos ineunda Legato, quicquam accepisse. Successui congratulatur valdè Ser:mus noster Rex, ipsiusque incrementum optans, quantum Ipsum pænes fuerit, pro viribus promoturum se pollicetur. In cuius rei testimonium liberum facit cuiquam, quem placebit Sere:mo Regi transmittere, milites contra Muscouitas vel Sigismund IIIPolonum de omnibus suis ditionibus pro arbitrio conducere, suadetque, vt mittat Serenissimus Rex ad Regem Daniæ ipsique significet se hinc milites transportaturum, ne ipsorum transitus impediatur. Quod ad Legatum suum in Russia, non miratur Ma:tas sua Sere:mum Sueciæ Regem ab ipso certiorem non factum de successu suo pro pace ineunda fuisse. Ipsius namque Ma:ti relatum est propter perturbatum Reipublicæ Muscouiticæ statum incertum ferri ipsum quocum potissimum agat. Certò tamen sibi persuadet, quamprimum sedatæ fuerint intestinæ hæ ipsorum turbæ ipsum id vnicè acturum, vt ad pacis tractationem pertrahat. Sere:mo nostro Regi similiter ostendi biennarias inter Sere:mum Sueciæ Regem et Polonum inducias initas, quo spatio vel pax firma concludi posset vel saltem de eventu, vt vt deteriori, satis constaret. Cui sanè resolutioni applaudit valdè Serenissimus noster Rex, sapientissimèque factum collaudat, spondetque se certiorem factum omnem suam operam interpositurum ad alendam pacem illam pro Sere:mi Sueciæ Regis commodo et honore.

Prætereà certior factus est Serenissimus noster Rex de fædere inter Sere:mum Sueciæ Regem et NederländernaBelgas, de quo nihil intelligens nihil respondere potui. Hoc solùm Jakob Iipsius Ma:ti suadere conatus sum, neutiquam cessurum hoc fædus in iacturam vel Christian IVSere:mi Regis Daniæd vel alterius cuiusvis Ma:tis Ipsius amici, quo acquiescit ipsius Ma:tas vsque quo rem ipsam penitius intelligat.

Quòd autem Jakob ISere:mo nostro Regi (falsò) relatum fuit, Serenissimum Sueciæ Regem seueriùs in subditos suos quàm in alios quoscunque extraneos animadvertisse, ex Belgis quibusdam Amsterodamensibus huc commeantibus provenisse didici vel ad serendam inter hasce gentes inimicitiam aut saltem ad alendam suspitionem hanc, fucatam esse nec talem, qualis esse debeat, inter ipsos amicitiam, idque in eum finem, vt ipsi soli commercium omne apud vos obtineant ac vt Serenissimum Sueciæ Regem regnique ipsius statum sibi ipsis solis devinciant. Huc vsque de particularibus regiæ Ma:tis negotiis. Occurrentia quæ sequuntur ac vera sunt sic se habent:

FrankrikeGallia in præsentiarum quiescit, verùm inter Ordines Regni consensu etiam Laïcorum conclusum est, Papam nullam habere temporariam in Gallia potestatem nec vel præsentationem vel donationem Ecclesiasticorum beneficiorum ipsum pænes esse. Contra quàm acclamabant literati adeò, vt adhuc sub iudice lis est.

Matrimonium Gallicum et SpanienHispanum in proximum annum delatum est. Feruet adhuc inter Philip IIIHispanume et Charles Emmanuel I Ducem Subaudiæf bellum, verùm non absque altissima dissimulatione, vt à sapientissimis quibusque suspicatur. Cuius periculum erit ante festum Johannis Baptistæ.

Controuersiæ KleveCleuenses et JülichGuiliacenses nondum sedatæ sunt. Jakob ISere:mus noster Rex pacem sedulò aucupatus est. Philip IIIRegis Hispaniæ et Albert of AustriaArchiducisg Legati WeselVesaliæ et aliorum quoruncunque locorum in pristinum statum restaurationem Nederländerna, GeneralstaternaOrdinesque Belgici, Cleuensis ciuitatis aliorumque, quos possident, locorum restitutionem pollicentur, quoniam hoc solo pacto pax iniri potest. Secùs bella sint oportet. Serenissimus noster Rex Hispanorum pollicitis toties delusus nullam quàm anteà præstationem expectat. Ideoque apertè sibi proposuit Ordinibus Belgicis opitulari ni iamiam promissa præstentur.

Porrò mandatum est mihi à James ISere:mo nostro Rege, vt Sere:mo Sueciæ Regi privatas missionis Anstruther, Sir RobertD:ni Roberti Anstruther,h Equitis aurati, ad Christian IVRegem Daniæ simul et ad Nederländerna, GeneralstaternaOrdines Belgicos et LübeckLubecenses causas significarem. Significatum est Ma:ti suæ à Digby, JohnLegato suo Hispanoi aliisque Principibus compluribus et intelligentiariis passim suis, Philip IIIRegem Hispaniæ exercitum vnum terrestrem, alium navalem (quales nunquàm priùs in SpanienHispania visi sunt) paratos habere. Quùm verò nulla ei cum ullo Principe statuve in Europa intercedat controuersia (excepto Charles Emmanuel ISubaudiæ Duce, pro quo tanta præparatione opus non est), non immeritò concludit, machinas bellicas strui vel ad subversionem relligionis in genere vel ad invadendum particularem quendam Principem vel statum, religionis cultores, et vt vt integram adhuc cum Rege Hispaniæ ipse amicitiam colat, sibi tamen pollicere nequit, quin in sua regna hæc molimina struantur. Ideo strictè præcepit, vt naves suæ cum militibus in promptu sint, militesque quotidiè toto hoc elapso anno ad camporum lustrationem vocandos curauit, qui iamiam quacunque vocante occasione sese indies exercentes ad numerum octoginta mille militum per omnes suas ditiones in promptu sunt, ne de improuisò tardus corripiatur. Quoniam verò pro religionis tutela plusquam expedire putat, vt Reges omnes, Principes ac Status reformatæ religionis generali fædere iungantur, id vnum intensis viribus agit Sere:mus noster Rex, ad quod perficiendum nulla sese offert mora, præterquam quòd strenuè recuset Rex Daniæ cum Ordinibus Belgicis fædere iungi, usque quo fædus illud, quod cum Sere:mo Rege Sueciæ et Lubecensibus pepigerunt, exuant, in quantum in ipsius particularem iacturam cedere posset, vel quoquo modo Ipsi de eo satisfaciant. Ideoque misit Sere:mus noster Rex prædictum Dn. Robertum Anstruther, vt priùs cum Ordinibus Belgicis agat incitetque ad sedulam (vtpote quos potissimum spectet) huius tanti ponderis negotii considerationem (tota namque hæc præparatio contra ipsos directè institui putatur) Regique Daniæ qualem par est satisfactionem præbeant. Similiter etiam ipsi in mandatis est, vt cum Lubecensibus agat, vt et ipsi media aucupentur, quibus in amicitiam cum Rege Daniæ coalescant, ad quod perficiendum suam etiam offert (modò petitam) operam. Ad Regem verò Daniæ in mandatis habet, ne tam alienato animo erga Ord. Belg. et Lubec. esse velit, vt respuat conditiones ipsorum quascunque ipsi oblatas, quibus intentionum suarum sinistræ interpretationes omnes animo suo eliminari possint, ac vt desistat Lubecensium commercia (prout hoc anno sibi propositum est) vlteriùs impedire (in hunc enim finem sunt apparatus ipsius navales), ne ipse fæderis istius remora existat ac consequenter communi religionis hosti animum addat, nec non vt religiosis omnibus, se non vsque adeò Hispanicis tricis (atque putatur) addictum testimonium exhibeat. Hoc peracto proponit sibi Sere:mus noster Rex fæderi secum vnâ iungendos Serenissimos Sueciæ et Daniæ Reges, Ordines VenedigVenetiarum et Belgarum, Ducem Subaudiæ (modò veri hæc bella reperiantur) omnesque Duces ac Principes reformatæ religionis in Germania vna cum Hanciaticis civitatibus et Cantonibus SchweizHelvetiorum eiusdem religionis. Quoniam verò non cupit Ma:tas sua hoc divulgari, in effectum daretur, D:no Roberto Anstruther in mandatis esse satis notum est, vt mercatoribus quibusdam EnglandAnglicanis per omnes suos maris Oceani fines piscandi cete veniam impetret. Hoc mihi in mandatis fuit Sere:mo Sueciæ Regi significare, ne quum ad rem ipsam ventum fuerit, Eius neglectus causa vlla obtrudi posset, quin (quum Ipsius Ma:tem imprimis, non minùs quàm alium quemvis Principem spectet, certoque sciens Ipsum nemini in hac actione, quoad opus foret, cessurum) Ipsius Ma:tis præcipua habita fuit ratio. Perlubenter cuperet Serenissimus noster Rex decurso scilicet iam pueritiæ stadio de Sere:mi Sueciæ Regis coronatione audire.

Ducis RadziwillRadzivilii negotium (in quantum expiscari potui) fuit, vt James ISerenissimum nostrum Regem consuleret, quo se potissimum pacto erga Sigismund IIIRegem Poloniæj (post iam natas inter ipsos discordias) gereret. Nihil enim aliud de Ipso regem Poloniæ ambiisse dicebat, quàm ipsius exterminium, adeò vt quo se verteret nesciebat. Apparet etiam et eundem esse Cokovitzii statum. Ipsi namque cum Radzivilio benè convenit, eandemque contra Poloniæ Regem causam acturi sunt. Amandatarius KokowitzCokovitzii nihil sibi tale in mandatis fuisse videri volebat, verùm vtrique huc vnâ venere, quorum vnus Radzivilii Capitaneus Gallus fuit, alter Scotus Capitaneus Buck, ThomasBuck nomine,k qui adventus sui causam fuisse iactabat, vt Sere:mi nostri Regis literas ad Regem Poloniæ pro solvendis sibi debitis, dum Regis Poloniæ stiparius esset, obtineret. Sere:mi nostri Regis consilium fuit (prout accepi) vt suis viribus munitus comitialia adiret, seque vt subditum fidelem erga Regem Poloniæ gereret nec vllam iræ ansam præberet, vsque quo apertâ afficeretur iniuria, qua vice iustè1 suæ religionisque tutelæ niti posset. Hoc pacto opem suam ipsi benignè promisit, nam Radzivilium Sere:mus noster Rex vnicè diligit, nec inconsulto ipso Radzivilius quicquam vnquam audebit. Hæc sunt, quæ de hisce intelligere potui.

Iam tandem excusatum me habebit Dom. V:ra spero, si pro me ipso pauca dicero, ac ad Serenissimum Regem de se ipso quæstus fuero, nec non etiam ad Dom. V:ram de Ipsa Dom. V:ra, vtpote solos de quibus et ad quos conqueri mihi causa est, et quos solos pænes est causæ damnum repetere. Literæ cambionis LübeckLubecæ repulsam tulerunt, et publicæ protestationes latæ sunt. Operæ prætium est maturè prospiciatur, ne impunè elabatur hæc mercatorum nequitia, ne sic subiiciatur Sere:mus Rex scandalo, quod vt plurimum huiusmodi actiones sequitur. Certò namque mihi persuadeo, cùm Sere:mi Regis tum Dom. V:ræ honorem vobis curæ esse adeò,2 vt quum tradendi mihi forent sex mille taleri in partem totius summæ, quæ hoc nunc mense Martio sedecim mille talerorum numerum attingit pro stipendio ac præteritis meis officiis. Stupenda corripior admiratione, nullum haberi personarum respectum nec pluris haberi testimonium præsentis mei animi ad quæcunque semper officia obeunda (iamdudum à me latum) parati nec respici extraordinarios sumptus, quos ego Ma:tis Ipsius negotia hîc attendendo facio. Quocirca Dn. V:ram seriò peto, vt recentiori quàm hactenus me colat memoria ac vt certò præsentium latori tradendam3 integram mihi debitam summam vel de cupro vel de pecuniis, nequaquam verò per istiusmodi cambionis literas, quales fuere priores, curet. In quo, si Dom. V:ræ amicitiæ (præsentem et plenariam mihi satisfactionem obtinendo) testimonium tulero, fideliter spondeo eò vsque (breui etiam postea) gratum me fore, vt neutiquam pænituerit Dom. V:ram se mihi præstitisse amicum. Cupio porrò, vt quamdiu Ipsius Ma:ti placebit negotiorum suorum hîc mihi curam committere, ratio aliqua commoda ineatur, quo pacto mihi in Anglia solvatur temporibus commissione mea contentis, ne sicut nunc maximam ipsius partem impendam cæteram repetendo. Ego verò vicissim, quoad me ipsum, promitto me æquè fideliter, diligenter et amanter officio pro commodo et honore Sere:mi Regis, in quantum postulabunt Ipsius hîc apud nos negotia, functurum quantumcunque ex promisso cuiusvis profitentis Christum redemptorem suum præstari potest aut debet. Si sciret Ma:tas ipsius, quantos ego fecerim sumptus et adhuc faciam ipsius negotia indies hîc attendendo certò mihi persuadeo nullas longiores fore moras debita mihi tempore debito solvendi.

Sperans itaque singula, in quantum æquum est ac vt expecto, imposterim4 correcta iri, res meas Dom. V:ræ fauori commendans nunc pro aliis, quibus impedimento fui, ne Sere:mi nostri Regis literas peterent, intercedere pergo, ac imprimis pro Stewart, RobertDn. Roberto Steuarto, Equite aurato,l in cuius gratiam priùs ad Dom. V:ram scripsi, nec adhuc quicquam factum. Ideò et eandem rursus quærelam iterare cogor, ne ille Serenissimum James Inostrum Regem denuò adire cogatur, cui, quin id faceret, ego iam quoque impedimento fui, nec id ipsum dehinc me posse spero.

Secundò, vt recolantur D:ni Bingley, RichardRichardi Binglei, Equitis aurati, pecuniæ elocatæ, et quod adhuc insolutum superest pro transportatione propè septinginta militum ad numerum octo talerorum pro singulis solvatur. Ego ipsi persuasi, vt literis obligatoriis Sere:mi Regis pro eiusdem ad Festam Martini proximè subsequentem solutione acquiesceret. Suspicatur valdè me vana spe ludere; me tamen rogante ac spondente singula correcta iri nullam quærelis suis Sere:mo nostro Regi exhibiturum se molestiam pollicitus est, hoc vt meum ipsius negotium D:nis V:ræ curæ ac æmolumento commendo. Tristarer namque valdè,5 aliqua ipsi esset conquerendi occasio, qui tantum hîc potest.

Tertio Capitanei Learmonth, PatrickLermonthiim non ita pridem extincti Learmonth, Williamfrater ipsi quasdam pecunias mutuò dedit, quas iam diu abhinc recepisset. Nunc verò (vt proximus hæres) Sueciam transire proposuerat commendatitiis Sere:mi nostri Regis literis pro obtinendis ipsius debitis comparatis, verùm ego ipsum remoratus sum, suasique vt meæ intercessioni fideret ac vt commissionem suam simul et literas exonerarias pro quibuscunque debitis (vt proximi hæredis) præsentium latori traderet. Peto itaque, vt hoc perpendat Dom V:ra ac vt aliqualem solutionem, si non vlterius ad numerum saltem quinginta talerorum præsentium latori pro ipso tradat ac vt exonerarias ipsius literas pro toto recipiat. Est quidem consanguineus mihi, eoque seriùs Dom. V:ram pro ipso peto.

Dominus etiam Middopp, Consiliarius Scotiæ ac Iudex terrestris, fratrem quendam suum in Sueciam transmissurus est, isque fratris sui, Capitanei Drummond, JamesJacobi Drummond, interfectorem homicidii petiturus est. Is etiam literas habet commendatitias à Jakob ISer:mo nostro Rege, à Senatu Scoticano et à me. Nihilominus si mediocris aliqua offeratur satisfactio, ipsi suadere conatus sum, eadem acquiesceret, verùm nihil vsquam sat scio petiturus est.

Similiter generosus quidam, Dn. Gordon, PatrickPatricius Gordoniusn (cuius pedagogiæ iam diu abhinc Dn. Stenbock, Gustav ErikssonGustavus Stenbucko cum fratre suo committebantur) literas commendatitias ad Serenissimum Regem à Sere:mo nostro Rege obtinuit, vt ipsi liberum fiat accedere et pro occasione regredi pro comparatione rerum quarundam ibidem ad se pertinentium, pro quo etiam et D:nis V:ræ opem imploraturus sum. Scholasticus quidem est et in præsentiarum Sere:mi nostri Regis servus versus Poloniam et Danzig/Gdanskcivitatem Gedanensem pro mercatoribus SkottlandScoticanis ibidem degentibus, proptereaque annuo stipendio à Sere:mo nostro Rege donatur. Quoniam verò Reipublicæ Poloniensis statum pulchrè callebat, cum ipso (superstite adhuc piæ memoriæ Rege Charles IXCarolop) egi, vt Ma:tis ipsius servus esse velit ac Ma:ti ipsius negotiorum Polon. notitiam faceret, verùm quia tunc temporis Sigismund IIIRegis Poloniæ servus fuerat, nullatenus assentiebatur, quo sanè laudabile honestatis suæ testimonium exhibuit. Nunc verò exuto Poloni servitio D:nem V:ram ipsi suadere posse, vt Sere:mo Regi inserviat, planè confido. Privatim enim Ma:ti suæ digna præstare poterit officia monitionibus suis de PolenPolonia idque ob exiguam compensationem.

Denique Capitaneus Papla me rogauit, vt ipsum Ser:mo Regi excusatum haberem ac vt tantæ ipsius moræ causas Ipsius Ma:ti exponerem. Ipsum amandarat Sere:mus James Inoster Rex in insulam quandam SkottlandScotiæ Borealem ad compescendam paucorum rebellionem. Quo peracto auditoque, quod Sere:mus Rex in Scotiam pro militibus conscribendis missurus esset, ipsius supplicatio est (cui et meam addo perorationem), vt Sere:mus Rex tantum de debitis sibi transmittere dignetur, quanto ducentos milites colligere poterit, et in vsum istum elocabit, ac tempore vernali ad stationem suam ac officia quæque obeunda revertetur, nec quicquam integro post anno sibi pro cohorte solvendum postulaturus est.

Cæterum nihil dubitans6 D:ni V:ræ curæ fore singulorum varietatem rectè perpendere et, quum fieri nequit, quin necessitas observandi circumstantias omnes meque in scribendo imperitia in infinitos penè errores literas meas protrahant, æqui bonique quæso consulat Dom. V:ra singula ac ad optimum sensum quæcunque deliquia interpretetur. Atque ita certò expectans præsentium latorem non vsque adeò diu ac huc vsque anteà detentum iri, sed quam primum commodè dimittendum, D:nem V:ram ex animo plurimùm valere iubeo. Dat. LondonLond. Cal. Martii anno salutis 1614.


Dom:nis V:ræ observantissimus amicus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac generoso Domino, Dn. Axelio
Oxestern, supremo regni Suetici
Cancellario, ac Baroni de Fiholmen
et Tidhoij etc.

Påteckning:

Præsent. Stokholmiæ
Die 18 April. An. 1615.


__________________________

Textkritiska noter

1in -tè alt. scriba Spensii.
2adeò add. scriba Spensii.
3ex trand- alteravi.
4-rum exspectaveris.
5si post valdè addendum esse suspicor.
6dubitans add. scriba Spensii.

Realianoter