1617-04-10

Illustrissime ac Generosissime Domine, de Regis Serenissimi negotiis Ramsay, David ?famuli nostria operâ certiorem diu antehac Dominationem Vestram redideram. Cum autem Generosus iste James IRegis nostrib famulus domesticus ad vos transmissus pecuniarum, quæ mercatoribus Britannicis debentur, repetendarum gratia, nequivi tantùm vel amicitiæ in eum nostræ vel virtuti suæ deesse, quin hisce nostris literis commendatitiis ad Do:is V:ræ fauorem gratiamque viam ei munirem, presertim cum Regi Suetiæ adeo resciscam addictum, vt iam præsertim obseruantiam in Regem Serenissimum testaturus sit, quantum per rigidissima mandata licebit, salvoque regis nostri iure, qui tam benè de Rege regnoque vestris meritus sibi videtur, vt postulata sua negligentius hoc in genere haberi non debeant. Id enim si subolfecerit, procul dubio Maiestatis Suæ languescet affectus solitus. Obnixe vero Do:m V:ram rogo, ne mercatorum in incultiores mores proclivium factionibus et rusticæ barbariei debitorum insolentia impedimento sit, quominus æquissimo Regis nostri satisfiat desiderio. Ex literis nostris ad Regem Serenissimum missisc perspiciet D. V., quibus de negotiis Maiestatem Suam certiorem reddiderim. Quæ si Do. V. perpenderit, quin studium sint excitatura Do:nis V:ræ ad quam ociisimè et bona cum gratià dimittendum Generosum istum, non ambigo, ut relationes suæ honorificæ de Regis et consiliariorum in Regem nostrum affectu et humanitatis officiis in seipsum collatis fidem facere queant dictis meis, quibus sæpenumerò calumnias refutaui, quibus immeritò Rex et consiliarii onerabuntur. Laus præcipua benè factorum ad D. V:ram redundatura est, quippe consiliariorum principem et à cuius nutu et arbitrio cuncta pendere putantur. Malevoli secus ansam arripient in sinisteriorem interpretandi sensum syncerissimè cogitata et id alii ascribendi causæ, quod ipsi rerum et temporum iniquorum imputandum necessitati. Audax consilium, verùm ab affectu profectum paterno, æqui bonique consulturam D:m V:m reor. Multiplicia bene in me D:nis V:ræ merita iure exigunt, ut tester animi gratitudinem, quibus possim, indiciis amoris euidentissimis, quotiescunque res agentur D:nis V:ræ, cui ad extremam vitalis fili cæsionem probari nitar.

LondonLond. 10 Aprilis 1617.


Generositati V:ræ addictissimus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac Generoso Domino, Do. Axelio Oxesterne,
Regni Suetici Supremo Cancellario et Baroni
de Fiholmen et Tidhoij, amico suo
plurimum colendo.


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter