1619-02-09
Illustris ac Generose Domine,

Per literas Regi significaui moræ meæ causam et rerum nostrarum statum vobis procul dubio communicandas.a Presentes oratam volunt Dominationem Vestram, ut huic tabellario, Coote, MatthewMatheæ Coot, cui vxor Coote, JohnJohannis Coot,b mortuo (ut creditur) nunc marito, rerum suarum curam commisit, benigne fauere1 velit. His pluribus insistere nec volo nec debeo, cum satis superque sciam id nunquam recusari, quod vel iustum vel ut fiat Lege cautum est. Celebris Dominationis Vestræ fama ius suum vnicuique tribuere me securum facit non fore incassum hanc meam intercessionem.

Hæc classis naualis preparatio apud Philip IIIHispanum nos stertere2 facit et naues etiam nostras armare. Nec securi dormiunt NederländernaHolandi. Ut primum me missum faciet James IMaiestas,c iter meum versus vos accelerabo. Interea temporis innotescent mihi perspicue res3 vtrumque regnum spectantes, sed in presentia adeo res incertæ sunt, ut certi nil scribere queam.

Omni interea humanitate et officio continuationem amoris erga me Dominationis Vestræ promereri nunquam desistam.

LondonLond. 9 februarii 1618


Illust. V. Addictissimus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac generoso domino, do. Axelio
oxesterna, Libero baroni in kimmeto et
fiholm, equiti aurato, regni sueciæ se-
natori et cancellario, Amico suo
plurimum colendo.


__________________________

Textkritiska noter

1ex benige favore correxi.
2in stertere alt. scriba.
3in res alt. scriba.

Realianoter