1620-04-28
Illustris atque generose Domine,

Quo in statu sint omnia et quo modo apud nos geruntur, dominationi vestræ antehac ad longum scripsi. Latorem vero præsentium ad propriorum negotiorum curam capessendam eo transmisi. Plura, quam quæ antea, in presentia scribenda non habeo. Tantum, si aut obsequium aut gratia aut quodcunque officium prestare me penes dominationis vestræ fauorem exorare possit, vt satisfiat postulationi meæ; certe omnia ea et quecunque alia do. v:ræ deuoueo. Non ita instarem nec urgerem crebris hisce solicitationibus, nisi quod de nomine periclitando et dedecore incurrendo agatur, si modo summa ista HamburgHamburgæ mense maio non soluta fuerit. Confiteor quidem paulo me esse quam par est tardiorem mittendo, dummodo quotidiæ iter facturus eram, verum sicut regiæ maiestati significaui, quum mihi iniuncta sit mora etiam a rege nostro, vsque quo vna aut alia1 ineatur conclusio de matrimonio, vereor Idus maias elapsuras, priusquam do. v. videam. Clementissimis regiæ maiestatis pollicitis adnixus, ausus eram me mercatoribus deuincire, quæ promissa nunquam ego in dubium vocabo, quin quod iam in effectum redigantur. Tantum liceat indicare, debito iam tempore me hoc peruelle fieri, cum alioquin tot et tantis infamiæ periculis non nisi circunditus esse possim, quod non mihi solum Regiæ maiestatis benignitatem clementissimam testabitur et amorem do. v:ræ (cui nihil est quod preferam) ita vt omni diligentia, fide et alacritate cultum regis et officia erga vos affecter, sed et etiam grati muneris et beneficii loco accipiam, ac si nihil tale debeatur, sed quod dono vltra meritum detur, persuadeo mihi dominationem vestram ex celeberrimo ingenio et digna dispositione non flocci sed multi habituram nomen et famam meam. Quo pacto notum esse velim et me et meos, quamdiu spiramus, indissolubili nodo, obsequio et honori dominationis vestræ astrictos, et ita, si quæ sunt alia vestræ discretioni committens dignissimæ dominationi vestræ salutem impertio. Vale.

LondonLund. 28 apr. 1620


Do. vestræ addictissimus
Jacobus Spensius

Particularia narrationi latoris presentium refero.

Adress:

Illustri ac generoso domino, do.
axelio oxenstern, libero baroni in
Tiholm et Tidhoij, equiti aurato,
ac regni suetici cancellario, Amico
suo plurimum obseruando


__________________________

Textkritiska noter

1alia ex altera alt. Spensius.

Realianoter