1624-01-14
Illustris ac generose domine,

De omnibus, quæ hic didici, prolixe ad Sacram Regiam maiestatem scripsi,a et iam decimo quarto Ianuarii iter in EnglandAngliam paro, vbi eorum, quæ scripsi, veritatem acuratius me expiscaturum spero et particulariùs ad Vestram Dominationem de omnibus scripturum promitto. Licet et officium et voluntas longiores1 ad V. D. a me postulent, quia tamen commodo interprete, qui meas literas in Latinam linguam conuertat, egeo, idcirco huic labori parcere cogor, donec in Angliam venero. Poterit tamen V. D. ex regis literis, quas scio in tuas manus peruenturas,b omnia intelligere.

Interim me amori et beneuolentiæ D. V. immutabili ac constanti commendo.

DelftDelphis 24/14 Janu. 1624.


D. V. addictissimus
et ad omne obsequium paratissimus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac generoso domino, Do.
Axelio oxenstierna, Libero baroni in
Chimetho, domino in Vijholm et Tijdoe,
equiti aurato, Regni Sueciæ can-
cellario, Amico et patrono suo
plurimum honorando


__________________________

Textkritiska noter

1sc. literas.

Realianoter