1624-04-03
Illustris ac generose domine,

Ex quo literas meas 23 Martii HamburgHamburgum per cursorem publicum missas scripsi, nihil hic accidit noui. Sequenti vero occasione copiam istarum literarum, quas Dominus Stewart, RobertSteuartusa iam impetrauit quasque circa tertium aut quartum Aprilis missurus est, perferendam curabo; quam iam inter scribendum acceptam misi.1

Dominus Conway, Sir EdwardEduardus Connovay,b præcipuus regni Secretarius, mihi rettulit significatum illi fuisse per literas sibi Româ WienViennâque perlatas Sigismund IIIPolloniæ Regis Legatum apud Urban VIIIPapamc de mutuanda suo Regi pecunia magnopere intercedere, quâ in Ser:m Suetiæ Regem bellare irruereque possit; non tamen vtrum concessa nec ne fuerit nuntiatum fuisse.

Idem Secretarius a James IReged ad Coloma, Don Carloslegatum Hispaniæe missus erat rogatum, cur naues et EnglandAnglorum et SkottlandScotorum cum bonis suis omnibus in SpanienHispania a Philip IVRege suof confiscatæ fuerunt. Hic querenti directè non respondit, ast ipsum petiit, quid Magnæ Britanniæ Regem induxerit domini sui fædus tam amicum discutere, sibi præcauendum esse monens et statui proprio consulendum potius quam Belgis vllatenus succurrendum. Hoc enim amico minitabatur, Regem suum non solum Hollandiam in omnium confederantium contemptum velint nolint subditurum sed etiam tantas tamque validas militum copias contra IrlandHyberniam, Scotiam et Angliam missurum, vt satis superque satis negotiis præ manibus adfuturum sit in dominiis propriis suis protegendis. Contra Secretarius quoad Hollandiam inquit vnam ibi Bergen op ZoomBergumvpskolmi vrbem cum paucis præsidiariis militibus contra omnes Spínola, AmbrosioSpinolæg vires tam diu præparatas illabefactatam et inconcussam stetisse ipsumque Spinolam cum suis coactos non sine magno dedecore tergiuersando domum petiisse, et quoad Hiberniam coactos fuisse sese dedere hostium vi (dum ante inuasêre) et summo cum dispendio domum accelerare. Ad Scotiam vero quod attineret, nusquam lectum aut auditum vlli vsquam hosti subiugatam aut conquesitam. Et demum quoad Angliam, non dubitare satis præparatam fore in sui defensionem. Imo etiam (si Hispaniæ Rex primum exoriatur militiam) Anglos illum Laresque domi suæ invisuros. Atque ita reuersus est Secretarius nulla data directa responsione questioni primùm propositæ.

England, ParlamentetParliamenti declaratio de omni cum SpanienHispanis tractatione dissoluenda illuc transmissa est per quendam generosum, qui iter 27:o Martii suscepit.

Qua iam declaratione sic facta Anonymous, French envoyGalliæ Legatus multo maiori quam antea habetur prætio et nonnulla proposuit ad promouendam fouendamque inter James I, Louis XIIIvtrumque Regem amicitiam, quo fit vt Hay, JamesCarleliæ Comesh (quem antea dum apud Ferdinand IIImperatoremi ageret, Dominum Hay nuncupabant) iam in FrankrikeGalliam ablegandus sit. Plurimi vero sperant vtrumque Regem vires suas coniuncturum ad quassandam domum ÖsterrikeAustriacam.

Et NederländernaBelgi duodecim militum millia iam breui leuanda imploraturi sine dubio exorabunt sub iisdem conditionibus, quibus antea regnante Elizabeth IElizabetha.j Sic enim a Parliamento deliberatum est. Tantarum rerum renovatio est, tantus apud omnes applausus, vt, quos antea torpor et dolor ferme exanimauerant, hos noua rerum facies et tam diu expectata dissolutæ tractationis declaratio refocilauerit, quod sane a Sapientissimo, validissimo secretissimoque Principe nostro procedit. Isthæc pro tempore.

Postremum est, quod obnixe Dominationem Vestram rogem, vt pensionem illam meam SandersonSandersonok tradendam curet, quo invigilantius Ser:mi Regis seruitio incumbam. Non minimam enim pecuniæ summam superexpendi, adeo vt non possum hoc pacto subsistere, nisi R:æ Ma:ti aliam mei considerationem inire placeat, qua ingentes sumptus in tam longo et periculoso itinere expensi simul et in militum leuatione concessis a Rege plures recompensari queant; quos quidem milites (etsi neque Hamburgo quidpiam nec a Suetia literas vllas recepi) indies leuandos curaui.

Atque ita omnia alia in vberiorem occasionem meque pristino fauori vestro remittens vsque permanebo


Dominationi Vestræ omni obsequio
addictissimus
Jacobus Spensius

Valde scire cupio, num acceptæ fuerint literæ meæ, quarum aliæ ad Regem, aliæ ad dominationem vestram, aliæ ad do:m Skytte, JohanJo:m Skytl missæ erant. Primæ enim Scotico sermone dabantur HamburgHamburgo 13:o decembris ad do:m V:am. Sequentes DelftDelpho 12 Ianuarii ad Regem, aliæ LondonLondino ad ipsum 16:to februarii et ad do:m V:am et do:m Jo:m Skyt. Aliæ LondonLondino ad vos duos 28:uo februarii, aliæ 10:mo Martii, aliæ 23:o eiusdem ad Regem, do:m V:am dictumque dom:m Jo:m Skyt. Atque hæ iam vltimæ Londino sunt datæ 3:o Aprilis.m

LondonLund. 3 aprilis 1624.

__________________________

Textkritiska noter

1quam iam ... acceptam misi add. scriba Spensii.

Realianoter