1625-02-24
Illustris ac generose domine,

Nullam scribendi materiam nec mittendi occasionem propter tempestates et ventum contrarium habui, postquam famulum meum cum literis meis datis 21 februarii ad dominationem vestram dimisi. Iam tamen cum et noua materia se offerat et via mittendi pateat, omnia, quæ dominationis vestræ consideratione digna sunt, ad te scribere statui.

1. Etsi dominus Rusdorf, Johann Joachim vonRustorfiusa (ad quem dominus Bellin, Christian vonBilinusb ParisLutecia Parisiorum scripsit) promisit se do. v:ræ per literas suas omnia communicaturum, tamen, si fortassis promissi sui sit immemor, statui hæc generaliter scribere, quæ scribenda sunt, nempe, quod Louis XIIIrex Galliæc contentus sit fædus inire et ad conuentionem vigesimo quinto aprilis HagaHagæ constitutam suum Legatum mittere, Germaniæ principibus summam satis magnam per mensem suppeditare et pro quatuor primis mensibus stipendium in antecessum numerare. Sed quasdam conditiones satis arduas, quas conuentio hæc mitigare possit, proponit, quæ particulariter in literis do. Rustorfii scripta sunt, ad quas omnia refero.

2. Dominus Anstruther, Sir RobertAnstrutherusd seruum suum ad regem misit, in nomine Christian IVregis Daniæe offerens, si directio belli committetur illi, illum 4 000 peditum et mille equites cum tormentis et aliis ammunitionibus necessariis proportionaliter subministraturum. James IRex Magnæ Britanniæf 6 000 peditum, mille equitescum tormentis et aliis ammunitionibus necessariis proportionaliter suppeditare debet. Promittit etiam se principibus NiedersachsenInferioris Saxoniæ (qui iam LüneburgLuneburgi conuenerunt) persuasurum, vt in illos onus octo millium militum cum proportionali numero tormentorum etc. suscipiant, ita vt totus exercitus ad numerum viginti militum accrescat, de quibus omnibus et aliis conditionibus propositis RusdorfRustorfius ad do. v:ram ante meum reditum ab aula, quæ fuit pro tempore in NewmarketNouoforo, sicut mihi retulit, fusius scripsit. Misi hisce inclusam literam do:i Anstrutheri ad me scriptam, in qua (inter alia) querit vtrum S. Rex Sueciæ contentus fuit, et esse velit, omnes questiones inter illum et regem Daniæ decisioni S:mi Regis Magnæ Britanniæ submittere. Rescripsi me in nomine S. Regis Sueciæ non minus S. R. M. B. cum ex Suecia reuerterem1 ante conuentionem vigesimo maii apud limites habitam significasse, sed iam cum omnia in illa conuentione et posteriori sint sopita nullam video occasionem aliquid arbitrio James IS. Regis Magnæ Britanniæ submittendi, nam quæ sunt hactenus conclusa, S. Rex Sueciæ in dubium vocari non patietur. Si noua (mihi ignota) acciderunt me non dubitare, quin S. Rex Sueciæ in istis componendis opera S. Regis Magnæ Britanniæ admittere velit.

Quod iam omnes hic sentire videantur, ad do. v. scribo:

1. Apparet Christian IVregem Daniæ amicitiam S. Regis Sueciæ magis ambire et de illo seipsum securum reddere velle, quam S. Rex Sueciæ vnquam antea eius acquirere tentauit, de qua re James IS. Rex Magnæ Britanniæ, Charles, Prince of Walesprincepsg et senatores regni hoc ipso tempore, quomodo fieri possit hæc amicitia, diligenter cogitant.

2. Videtur James IS. Regem et Jakob Iprincipem anxios esse, quid illis faciendum sit, quoad oblationes S. Regis Sueciæ, quæ magnæ sunt et ex amore sine vlla obligatione procedunt, et Christian IVRegis Daniæ, quæ licet ad rei summam paruæ, maiores tamen sunt quam vnquam expectauerunt. Si enim alterutrum reiecerint, metuunt, ne vtriusque auxilium perdant. Quod ad belli directionem attinet, Rex Daniæ princeps est tam propinqua affinitate regi et consanguinitate principi coniunctus. Verendum est, ne in illius partes inclinant, etiamsi adhuc nil tale appareat, presertim cum non tantos sumptus requirat belli gerendi ab illo proposita ratio, quantos modus a S. R. Sueciæ propositus, qui tantos requirat sumptus, quibus ferendis se impares futuros metuunt respectù ingentium aliorum sumptuum, quos impendere necesse habebunt in alendis aliis exercitibus tam maritimis quam terrestribus.

3. Apparet Germanos non multum curare, cui directio belli assignabitur, modo libertatem Germaniæ recuperare possint.

Itaque his consideratis consultum mihi videtur, vt S. Rex Sueciæ, dominus meus clementissimus, nihil certo sibi de hoc negotio persuadeat neque sumptus præter ordinarios exponat, donec viderit conclusionem conuentionis habendæ HaagHagæ Comitis, cuius determinationi, vt vtriusque offensionem euitet, spero James IS. Regem Magnæ Britanniæ electionem conductoris belli et alia, quæ ad expeditionem belli attinent, permissurum.

Noua, quæ hic habemus, hæc sunt:

Dispensatio Urban VIIIpapæh pro matrimonio celebrando in EnglandAngliam ante duos dies venit, sed conditionibus, vt dicunt, quod ad religionem attinet, satis arduis. Vtcunque sit, Jakob IRex Magnæ Brittanniæ non bene contentus est. Quis futurus sit finis, dubium est.

Exercitus Louis XIIIregis Galliæ sub conductione Lesdiguières, François de Bonneconstabiliariii montes SavojenSubaudiæ superauit, et (vt fertur) Milanoducatum Mediolanensem inuasurus est. Rex Galliæ per alterum suum exercitum ValtellinaValtilinam ad integrum recuperauit.

James IRex Magnæ Brittaniæ classem naualem paratum habet 100 nauium, quarum duodecim Regiæ, reliquæ mercatoriæ sed ad bellum instructissimæ, prouisione victualium pro 18 mensibus, milites (præter nautas) quindecim millia. Egressuri sunt in fine mensis aprilis. Quædam naues HamburgHamburgensium in SpanienHispaniam cum omnimoda prouisione pro classe Philip IVregis Hispaniæj per EnglandAngliam nauigantes sunt arrestati et omnia bona per mandatum regis empta. Iam res serio agitur, nam commissarii Regis Hispaniæ et Isabella of Austriainfantæk cum conquesti sunt et restitutionem sollicitarunt, nihil obtinere potuerunt, et S. Rex mercatoribus suis, vt naues et bona ex Hispania reducerent, ante aliquot menses mandauit.

S. Rex Magnæ Britanniæ ad legatum suum, qui Constantinopoli residet,l serio scripsit, vt Murad IVimperatori Turkarumm persuaderet literas ad Bethlen, GáborBethleemum Gaboremn mittere, per quas iubeat, ne pacem cum imperatore ineat, sed vt bellum magis serio contra Ferdinand IIimperatorem quam antea continuaret.

Quod ad Mansfeld, Ernst ofMansfeldiumo attinet, qui cum suis peditibus in ZeelandZelandia versatur expectando ex FrankrikeGallia aduentum equitum, qui naues ascendere parati sunt, non dubito, quin do. v:ra ab illis partibus de illorum progressu,2 actionibus et successu meliorem et certiorem habebit quotidiè3 informationem, quam ego scribere possum.

Itaque pluribus d. v:ram molestare non statui obnixe rogans, vt me in suo pristino fauore retinere velit, qui semper manebo

LondonLond. 24 februarii
1624 stilo Anglo


D. V. addictissimus
et ad omnia obsequia paratissimus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac generoso domino,
domino Axelio oxenstiern
Libero baroni de Chimeto, domino
de Fiholm et Tidoen, equiti
aurato regnique Sueciæ cancel-
lario etc. Amico suo pluri-
mum colendo


__________________________

Textkritiska noter

1reuerterem add. Spensius.
2progressu add. Spensius.
3in quotidiè alt. Spensius.

Realianoter