1626-06-23
Illustris ac generose domine,

Ad decimum Iunii proximas ad dominationem vestram dedi literas,a ex quo tempore nihil erat noui, de quo vos certiorem facerem, sed vt officium meum præstem nullam non captabo occasionem. Transitus a nobis in Hollandiam et Hamburgum adeo periculosus est, vt nullus audeat transfretari nisi præsidio armatæ nauis, atque hinc fit, quod literæ meæ multo tardiores quam vellem ad do. v:ræ manus perveniunt. Cogor enim aliquando invitus dies quindecem vel sedecem scriptas reseruare, nonnunquam ventis aduersantibus alias expectatione nauium armatarum ab Hollandia et Hamburgo impeditus.

Regis Daniæ Rosenkrantz, Pallelegatusb, quem postremum (quantum audio) missurus est, in EnglandAngliam iter tendit. Eius aduentus indies expectatur, etsi a perpaucissimis benigno vultu excipietur. Reliqui eius internuntii breui literis responsum sperant sed absque nummis vel numeratis vel ad diem saltem aliquam promissis.

Dux Buckingham, George VilliersBuckinghamiæc triginta Anglicis vigintique NederländernaBelgicis nauibus comitatus primo agusti in altum vela est daturus. Quod ad copias terrestres, nullas prorsus hoc anno hic in Anglia habemus. Charles IRexd indies magis magisque nummaria difficultate premitur ex hoc quod subditi præter ipsius spem pecunias neque dare neque commodare adduci possunt. Regia tamen maiestas nummos suppeditandos curauit, quibus tria millia et sexcenti milites in SkottlandScotia conscribantur, quos ad Mansfeld, Ernst ofMansfeldiume circiter decimum quintum Iulii traiecturos expectamus. Simulac quid solidi certique statutum fuerit de patria defendenda aut hoste offendendo, quo modo et qua ratione fiet, dominatio vestra statim cognoscet.

Itaque ne diutius do. v. inanibus literis interpellem, pristino vestro amori me commendo, et constanter manebo

LondonLond. 23 Iunii 1626.


Do. v. obseruantissimus
Jacobus Spensius

Adress:

Illustri ac generoso do.
Domino Axelio oxenstiern
Libero baroni de Chimeto
Do. in Fiholme et Tydoen
equiti aurato Regnique
Sueciæ cancellario

Påteckning:

Dirschaviæ 18 Jul præsent.


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter