1626-07-12
Illustris ac generose domine,

Se. Regiæ Maiestatis vestræque dominationis literas Maii 2 datas cum literis cambionis quadringentorum thalerorum Germanicoruma Iulii 6 accepi. Duo etiam diplomata, quorum vnum domino Rusdorf, Johann Joachim vonRustorfiob alterum nobili viro Mowatt, HughHugoni Mowatc tradendum, accepi. Quibus omnibus, sicut fuit mandatum, peractis vterque prima occasione ad do. v. literas est daturus.

Quod ad trecentos illos thaleros, de quibus do. v. scribit, nullæ prorsus literæ, multo minus pecuniæ ante hoc tempus ad manus meas peruenerunt. Inquirat itaque do. v., in quo culpa sit, et ad nobilem illum virum tempestiuè mittendo emendetur.

Maxime gaudeo S. regem mea facta in optimam partem accepisse, multimodisque sum deuinctus mei fidei et obseruantiæ testimonia Serenitati eius, quantum potero præbere. Imposterum ex do. v:ræ consilio faciam, et si quid forte proponatur, statim regiam maiestatem certiorem faciam. Ad me quod attinet, nihil prorsus respondebo, nisi quod pro certo sciam non solum Regiæ maiestatis voluntati responsurum verum etiam eius gloriæ et honori profuturum.

Gordon, Sir FrancisGordoniusd Danzig/GdanskDantiscum nondum est profectus. Eius iter retardare, donec iste altere illuc primus appelleret, viribus modisque omnibus magnopere sum enixus. Statuit enim alter ab illo in aula PolenPolonica omnem gratiam et fauorem prorsus abalienare, et ille nec a quo neque quomodo factum fuerit unquam cognoscet. Nescit enim Gordonius Charles IRegem Magnæ Britanniæf huic negotia imposuisse.

Cum hoc viro characterem instruo, cuius exemplar una cum mittendi literas ratione expeditissima ad do v:ram breui dandum est. Vigesimo 4:to huius mensis ille nauem est ascensurus, atque hinc Hamburgo iter faciens cum Anders Svensson ÖdelAndrea Suensong consilium est initurus, quomodo eius literæ hiberno tempore Hamburgum1 perueniant. Verum de his omnibus ipsius literæ, quas breui est missurus, do. v. certiorem facient.

De rebus FrankrikeGallicis nostrisque confusis consultationibus et VenedigVenetorum legatorum legationibus aliorumque locorum statibus Dominus Rustorfius, qui characteres tenet, quibus tuto scribat, quos et do. v. habet, literis satis largis do v:ram certiorem est facturus. Rogat etiam, vt do. v. illum excuset, quod non hoc tempore literis agnoscat munificam S. Regis pensionem ei oblatam, donec Frederick Vdomini suih (ad quem scripsit) approbationem accipiat. Non dubito, quin domino optime videbitur, et ipse etiam merebitur.

Sed ne diutius do. v. interpellem, deus optimus maximus do. v. seruet incolumem. Vale.


Do. V. obseruantissimus
Jacobus Spensius

Iulii 12 1626


__________________________

Textkritiska noter

1hamburgum add. Spensius.

Realianoter