1626-08-28
Illustris ac generose domine,

Ad Serenissimum Regem exemplum epistolæ Rusdorf, Johann Joachim vonRustorfii,a quam ante hoc tempus spero dominationem vestram accepisse, misi, et ad do. v:ram exemplum iam mitto meæ. Vltimis meis exemplum etiam characteris misi, per quod Mowatt, HughHeugo Montaltiusb est cum do. V:ra correspondentiam obseruaturus. Quomodo hic apud nos res omnes gubernentur et in quo statu hoc regnum cum SpanienHispania et FrankrikeGallia se habeat, quid cum presenti classe intendatur et quod ad Regis Daniæ legati expeditionem per do. Rustorfii literas per octiduum ante missas et per exemplum his inclusum do. v. sufficienter satis cognoscet, et quoniam nihil aliud est, quod ad1 do. Oxenstierna, Gabriel GustafssonGabrielemc scribam2 quam quæ do. V:ræ sunt cognita, obnixe rogarem, vt do. V:ra me illi excusatum habeat et de rebus omnibus certiorem faciat. Cum S. Rex imperauerit literas in Sueciam ad do. V. mittere, mandatum obtemperabo idque ad vos mearum literarum exemplum mittendo et ad S. Regem Rustorfii, atque ita, ne diutius vos inanibus verbis interpellem, do:i V:ræ valedico


Do. V. studiosissimus
Jacobus Spensius

LondonLond. 28 agusti 1626.


__________________________

Textkritiska noter

1ad add. Spensius.
2ex -t alt. Spensius.

Realianoter