1626-10-18
Illustris ac generose domine,

Literarum exempla, quas ad Serenissimum Regem dedi vna cum charactare, per quem eas scripsi, ad Vestram dominationem sæpissime misi. Num eas acceperitis, mihi prorsus est ignotum. Nunc autem certior factus, quod do. v. ad Regiam M:tem venerit, his paucis vt officii et amoris testimonio vos salutare visum est, obnixe rogans et exorans do. v. pristinum fauorem, patrocinium et curam mei mearumque rerum, quarum informationem Regiis literisa narrationique doctoris Robertson, JamesRobertsoniib relinquo, quam curam, si non molesto animo pro amico sumpserit do. v., habebit me profecto laudem imprimis tuarum vocalissimum præconem atque omni tempore memoriæ vestræ clarissimæ non ingratum aut sane frigidum debitorem. Vale.


D. V. obseruantissimus
Jacobus Spensius
LondonLond.
18 oct. 1626

Adress:

Illustri ac generoso
do., domino Axelio ox-
enstierne Libero baroni
de Chimeto, do. in Fiholm
et Tydoen, equiti aurato
regni Sueciæ cancella-
rio, patrono et Amico
suo plurimum honorando.

Påteckning:

Præs. Elbingæ die
7 Feb. An. 1627.


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter