Nesciebam dominationem vestram cum rege esse, donec vltimo octobris accepissem literas datas 28 augusti.a Quapropter in posterum epistolas meas ad do. v. missurus sum.
Sæpiusculè ad Ser. regem scripsi, prout iam, non esse vltra, quod expectet S. R. vlla auxilia ab EnglandAnglia ipsi suppeditatum iri, quibus impelli possit Regia sua Maiestas aliquam partem publici muneris in se suscipere, quando Charles IRegi Angliæ1b licet animo satis in hoc propenso et benevolo omnis facultas deest. Buckingham, George VilliersBuckinghamio2c vero, penes quem solum est omnis potestas et autoritas regia, sincerus animus3 longe abest, cuius rei vel abunde Do. v. fidem facere possunt tot legati4 in summo animorum mærore de die in diem dilationibus5 aulicis ludificati6 et absque omni effectu apud nos hærentes. Inter quos Regis Daniæ Rosenkrantz, Pallelegatus7d de discessu suo iam cogitat ac in mandatis habet, vt quam primum ad Louis XIIIRegem Galliæ8e se conferat, postquam per continuos septem menses in Anglia9 legatione sua functus est ac solum pro domino suo impetrauit, vt sex millia militum10 ex NederländernaBelgio11 transmittenda ei decernerentur, verum priusquam de hoc solo negotio plene tractatum fuit, tanta interposita mora hucusque protracta est illorum militum transportatio,12 vt iam tum hieme instante tum pecunia13 in stipendii14 duorum mensium solutione,15 hactenus prouisa sed penitus expendenda,16 priusquam ad Christian IVDaniæ Regem17f peruenire possunt hæ18 milites,19 vt facile quiuis coniicere possit milites20 illos Regi Daniæ21 potius oneri22 quam usui23 fore, quando in posterum ab Anglia24 de ipsorum stipendiis25 prospectum non fuerit nec huiusmodi mediis, quibus hodie solis vtuntur, prospici amplius possit.
A Gabrielis Quaad von Wichrodt, Mathias ?legato26g nihil adhuc peractum est. Hodiernis pollicitis aulæ27 crastinus dies refragatur, quamquam solum in postulatis habeat de pactis28 illis fderis29 ad HaagHagam30 antea Bethlen, Gáborprincipi suoh oblatis iam adimpleri.
Quod ad Marchionis Badensis legatum31 attinet, nondum adhuc impetrato eo, pro quo venerat nec tamen dimissus euentum expectat (non sine admiratione omnium, quibus de ipsius negotio satis constat). Nihil quippe a Rege Angliæ32 exigit, verum solummodo nomen regium33 gratis pro more vsurpat, et ipse George Frederick of Baden-DurlachMarchio Badensis34i partem illam nummorum,35 quam Rex36 ex fdere37 dependeret, ipse persoluturus est. Hollandi38 quo se vertant, quid potissimum aggrediantur, nesciunt, modo desperant, mox39 rerum nostrarum mutatum in melius auidè expectant, et spem inde fouent relliquam. Quibus de causis pro tempore40 apud me statui nequaquam oleum et operam perdere in aliis a Serenissimi Regis Brittanniæ postulatis, præterquam amoris, amicitiæ ac mutuæ consimilium officiorum communicationis, quæ quidem (vt spero) in statu firmo se habent, nec dubito, quin sint ita permansura.
De controuersiis cum Louis XIIIGallo pridem obortis plene conuentum est non sine maximo EnglandAngliæ dedecore et pessimo aulæ regis in vulgus rumore, quæ quidem, vt cum summo omnium acclamatione expulit tot periculosos illos pragmaticos papistas, ita nunc non sine illorum detestatione quasi cogitur eosdem reuocare et in gremium suum recipere.
Præterea (sicut ego accepi) priuatim de auxiliis41 aduersus Rupellenses42 ad Galliæ Regem43 mittendis promissiones44 sunt factæ, si non a Karl IRege45 saltem a BuckinghamDuce. 4647
Quod ad nouissima Regiæ Maiestatis mandata attinet, Mercatores allocutus sum, qui maxime in votis habent, vt Danzig/GdanskGedano Serenissimus Rex potiatur. Interim ante vernum tempus (postquam viderint, quid hac hieme gestum sit) quid de rebus suis statuent apud ipsos incertum est, quamquam pro comperto habeam maximo illos teneri desiderio Emporium sistendi et ElbingElbingæ retinendi, modo tuto et secure ipsis de commeatu et mercatura cautum fuerit. Spero autem me effecturum ante præstitutum veris tempus, vt de hoc negotio decernant iuxta beneplacitum regis, si vel ad neutralitatem redacta vel occupata fuerit ciuitas Gedanensis. Societatis enim præfectus et gubernator Cockin, WilliamGuilielmus Cockinus, eques auratus, nuper mortuus est, ac priusquam in eius locum surrogatus sit alius, de negotio alicuius momenti statuere nequeunt.
Dominatio vestra percipiet ex exemplari literarum ad Camerarius, LudwigCamerarium48j a Rusdorf, Johann Joachim vonRustorfio49k transmissarum, quo in statu sint res apud nos.50 In summa, Deus nobiscum non est, non, vt olim, pro nobis Dominus agit excubias, populum hunc bonitate solita non amplectitur, inauspicato omnia hic aggrediuntur, nec mirum, non hæc humanis opibus, non arte magistra proveniunt. Maior agit Deus ac prouide, fderatis huius regni (vt apparet) minus prosperè cuncta succedunt. Nihilominus qui conatibus Regiæ Maiestatis, domini nostri clementissimi, hucusque fauit, idem deus (si in ipso spem solidam locauerit) perpetuo fauoris sui vmbra (tanquam clypeo) regem proteget, et incolumem eum ex omnibus asseret periculis, ac tutum iter ac51 patens ei expediet per aduersa belli. Vanum enim est et inane quid, auxilium hominis. Imo plerisque regnis fatale fuit fderum pacta ac consociationem publicorum operum inisse cum declinante respublica cuiusmodi hæc est. Quod si non fatalem rerum periodum nobis accelerare decreuit Deus, certo tamen mihi persuadeo, quanquam lento gradu ad vindictam sui ira procedat diuina, tarditatem tamen grauitate suppliciorum impendente compensabit, et immania et horrenda, quæ hic regnant peccata, maxima inflicta pæna breui expiabit.
Verum omissa lugubri hac dicendi materia ac relictis hisce omnibus dominationis vestræ maturæ deliberationi obnixe obsecro, vt quem hactenus benevolentia et patrocinio tuo dignum existimasti, eodem numero et loco et meliori, si fieri potest, apud do. v. censeatur, quibus cum fruetur sæpius meminerit, hæc a do. v. gratis collocata, quam cogitabis te dedisse et in eadem voluntate constanter perseuerantem omnibus gratitudinis ac obseruantiæ officiis dominationem vestram prosequetur
LondonLond. 11 nouembris 1626
Adress:
Illustri ac generoso domino
Do. Axelio oxenstiern, Libero
baroni de Chimetho, do. in Fyholm
et Tydoen, equiti aurato
Regnique Sueciæ cancellario,
Amico suo plurimum
honorando.
Påteckning:
Præsent. Elbingæ die 7
Febr. An. 1627.
__________________________