1633-07-22
Nobilissimo Amplissimoque domino, domino Baroni Oxensterne a Kumitho et Fiholmen Sueciæque regni Cancellario integerrimo, domino suo clementissimo.

Ex literis nuperrime a me scriptis vestræ innotuit excellentiæ, quomodo res se habent nostræ. Creditores, quibus multa debentur, et verbis et machinationibus toti nostræ familiæ ruinam intentant. Corpus charissimi mei maritia inhumatum iacet spectatoribus ludibrium. Quomodo tantis malis mederi possum, superare captum meum ingenue fateor. Vestram igitur excellentiam consulo, cui nostra familia (vestro consensu) curæ esse debet. Nihil intentatum reliqui, et, quantum in presenti video, ni vestræ serenitatis auxilio levemur oppressis pereundum est nobis. Revocet vestra excellentia in memoriam, quam firma et fidelis fuerat amicitia mutua inter vestram serenitatem maritumque meum, quam firma et fidelia fuerant promissa vestra de me meaque familia tuenda quamque Omnipotenti gratum sit viduis et orphanis prospicere. Ego omni humano auxilio penitus destituta vestrum favorem intueor, et a vestra excellentia fratreque vestro sublevari expecto. Humiliter itaque oro, ut excellentia vestra vestris literis certiorem me reddere dignetur, quid mihi in præmissis agendum sit, nam et si iusta et æqua peto, ni vestra ope adiuver, et opus et oleum perdam. Senatores Suetici sine vestro consilio (etiamsi perirem) nihil necessitati meæ tam ingenti suppeditabunt. Et quæ a regno Sueciæ marito meo debebantur ni persolvantur mihi, de me meaque familia actum est. Nam etiamsi omnia quæcunque in mundo habuit maritus meus venderentur, omnino non satisfacerent creditoribus nostris. Neque vestram serenitatem latere potest omnia, quæ debentur a marito meo, illum in legatione sua in StorbritannienBritannias ultima contraxisse. Quorum debitorum annui reditus tam graviter incumbunt nobis, ut ferre, multo minus solvere, valeamus.

Benedicet et vobis et vestris omnibus Omnipotens WolgastVolgastii Iulii 22:o 1633.


Excellentiæ vestræ semper


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter