1633-03-14
Illustrissime Domine, Domine Clementissime

Ignoscet mihi Celsitudo Vestra, quod de fama et facie incognitus beneficio calami in conspectum eius prodire præsumam. Nobilis Vir D. Paulus Strasburga, ad TurkietPortam Ottomannicam Ablegatus dignissimus, admirationem Celsitudinis Vestræ in me excitavit et desiderium causæ communi serviendi, cui ego minimus omnium optimè cupio, ut pauca hæc scriberem, occasionem suggessit, qua par est animi submissione orans, ut hanc interpellandi audaciam mitiorem in partem pro ea, qua præditus est, clementia interpretari dignetur. Redux enim ex Turcia exoptavi Maiestati suæ Regiæ rerum statum in Turcia coram humillimè exponere composito eum in finem de rebus Turcarum tractatu.b Verùm quia tristis ille, quo meritò omnes Evangelici percussi sunt, nuncius de morte summi illius ac Immortalis Herois, cuius occasum satis deplorare nunquam poterimus, in FrankrikeGalliis me offendit ibi aliquandiu subsistens, ut rebus TysklandGermaniæ vicinior essem, in SchweizHelvetiam me contuli. Atque cum in comitatu latoris præsentium hactenus hinc ob graves causas discedere non potuerim, tractatum hunc suæ Regiæ Maiestati gloriosissimæ recordationis à me dedicatum adiunctis ab Illustri Legato Belgicoc litteris ad Celsitudinem Vestram præmittere operæ precium duxi quam enixissimè rogans, ut eo, quo offertur, animo librum legere meque ex numero eorum, qui pro Religione Evangelica extrema quæque passi sunt, agnoscere clementer velit, transmissurus propediem dissertationem, quam de bello contra Cæsarem Austriacumd continuando, qua fieri potuit diligentia, composui. Quod si qua in re pluribus Causæ communi operam meam tenuem navare possem, fide, taciturnitate ac diligentia debita nulli cederem mandatis Celsitudinis Vestræ omni tempore morem gerere paratus ac DEUM, qui causam iustam nunquam opprimi patitur, precatus, ut ea Principibus Evangelicis, de quorum salute nunc agitur, inspiret, quæ ad gloriæ suæ propagationem, Libertatis Germanicæ conseruationem profutura sunt.

De cætero pro summa fælicitatis meæ parte ducam nominari, quam diu vivo,

Datæ ZürichTiguri Helvetio-
rum
14 Martii Anni 1633


Celsitudinis Vestræ

Humillimus ac ad omnia
obsequia paratissimus servus
Carolus Marinus
de Jencice nad JizerouGencis BöhmenBohenus
Exul


__________________________

Textkritiska noter

Realianoter