1633-09-23
Illustrissime Fœderis Evangelici
Director, Domine Clementissime

Ducis Rhuaniia ac ZürichTigurinorum authoritate cumprimis factum est, quod Gyllene förbundetCantones Pontificii incredibili in exercitum nostrum odio flagrantes ab omni hactenus hostilitate, quam aliàs demonstraturi erant, abstinuerint, eò usque interea consilio Euangelicorum perducti, ut publico SchweizHeluetiorum nomine ad Comitem de Wolfeck, Gubernatorem KonstanzConstantiensem, scripserint, se præsidio suo urbem custodituros, si eam in sequestrum Heluetiis tradere velit, quam illi postea in exitu eius, quod geritur, belli parti victrici ac rerum summâ potienti reddere tenerentur. Sed Gubernator friuolè legato respondit, nihil sibi negotii cum Heluetiis esse nec ab ullo quam ab ÖsterrikeAustriacis urbem sibi concreditam, quibus etiam solis extremis viribus eam conseruaturos sit. Quo responso nihil gratiùs Euangelicis contingere potuit, qui Cantones Pontificios eo confidunt, quàm temerè cæptam fælici successu obsidionem soluere Suecosque amicos e terris suis profligare nitantur, cum hostis tàm æquas deditionis conditiones superbè reiiciat seque ipsum ac urbem in exitium voluntarium præcipitet. Commouit quidem ea res non parùm Pontificios; hostilem tamen, quem in nos gerunt, animum nequaquam diminuit, cum pertinaces in eo persistant, ut exercitum nostrum totis uiribus è ThurgauTurgouia, suæ iuris dictionis Provincia, propulsare velint, prætendentes insolito maiorum suorum more futurum neque minùs de sua ipsorum existimatione actum iri, si exteros suis1 in terris bello grassantes sustineant. Conuocant eo fine ex cunctis Prouinciis incolas Gyllene förbundetQuinquepagici, in Comitiis Schweiz, förbundsdagenBadensibus palàm protestati, nisi Dux Horniusb iam monitus sponte è ThurgauTurgouia discesserit, armata manu se eum aggressuros neque ampliùs insolentiam militis se passuros esse. Ita neque Ducis Rhuanii neque Euangelicorum Confæderatorum authoritate pessimus eorum animus cohiberi potest, quo minùs factis se prodat, et quàm inconsiderato percitus furore sit, ex eo Excellentia Vestra coniiciet, quod plebs ipsi etiam Duci Rhuanio, ne dicam ZürichTigurinis, mortem minitari non vereatur perfricatâ fronte calumnias iniiciens eum esse hæreticorum pessimum, quibus etiam ipse Ludvig XIIIGalliarum Rexc faueat. Cuius specimen Uriani nuper ediderunt in Gallis per eorum terras transeuntibus,2 quorum quinque conuiciis grauissimis petitos arresto hactenus dubio euentu detinent. Proinde Tigurini cum apertè videant se omnium Pontificiorum odium incurrisse neque aliud quam bellum a Vicinis suis sibi expectandum esse, quod Suecis transitum concesserint neque hostes eorum fieri velint, publico Senatus consulto decreuerunt coniunctis cum Duce Hornio viribus hostem propulsare, si Heluetii Pontificii SpanienHispanis se iungere vel certè nostrum exercitum apertâ ui offendere præsumserint. Quâ in re socios habituri sunt Sankt GallenS. Gallenses, ThurgauTurgouianos, Abbatis Cellanos ac Rheguscos Euangelicos, qui cuncti optime in nos affecti promtissimo animo operam suam offerunt neque se, ut Cæsareo-Hispani Turgouiam ingrediuntur permissuros spondent constitutis eo fine ubique locorum excubiis militeque per omnes eorum terras magno numero ad præcauendam hostis tam interni quam externi irruptionem improuisam disposito. Cuius decreti haud postrema causa exstitit Ecclesiæ Tigurinæ Antistes Johannes Breutingerus,d vir ob Apostolicam vitæ sanctitatem ac eruditionem profundam incomparabilis, qui tanta apud senatum ac populum Tigurinum authoritate pollet, ut in rebus quibusque grauissimis ab eius consilio omnes dependeant. Hic omnium optimè Coronæ Sueciæ fauens clàm et palàm proceres monuit eos3 bona conscientâ HeilbronnförbundetConfœderatos Heilbrunenses, qui pro Religione ac libertate Patriæ pugnent, deserere non posse ideoque teneri Duci Hornio, quem Heluetii Pontificii tantoperè oderint, omnem ferre opem, me rogans, ut hanc animi sui significationem ad Excellentiam Vestram perscriberem, cui si visum fuerit publicis insuper litteris Bernates ac Tigurinos, quorum maxima in Heluetia potentia est, exhortari, ut in semel suscepto proposito masculè perseuerent, non sine grandi fructu fieret. Tigurinæ sanè Reipublicæ populus detestatus Quinquepagicorum superstitionem eorumque perfidos ac cruentos in Euangelicos conatus, parùm sincera animorum affectione a longo tempore cum eis vixit facileque Fæderatis in Germania Prouinciis iungi posset, si auxilio eorum ThurgauTurgouiam4 ac Comitatum ToggenburgTokeburgensem5 ex incolis plerunque Euangelicis constantem, illam quidem sex Cantonibus, præter solos Tigurinos, Pontificiis parentem, hunc Abbatis S. Gallensis iurisdictionem agnoscentem, Tigurinisque solis antiquo iure pertinentem recuperaturus esset.6 Neque obesset, si Excellentia Vestra eius rei mentionem in litteris leuem faceret, cum complures ex senatoribus super ea re mecum egerint7 nosque suo in rem communem affectu opere ipso assecurarint. Sed ex aduerso Heluetii Pontificii rebus suis non minùs inuigilant conglobato iam aliquot millium milite, cuius partem in Abbatis S. Gallensis, Fæderati sui, Prouinciam transmiserunt, sub eo quidem hactenus prætextu, quod terras suas ab ulteriori tantum Suecorum irruptione tutas reddere in animo habeant, reuerâ tamen ut, si fieri posset, Constantiensibus succurrant coniunctisque cum Altringhero ac Hispanis viribus aliquid hostile contra exercitum nostrum suscipiant, quo profligato Tigurinos, quibus cum Austriacis exitium iurarunt, facilè opprimerent.

De cunctis scripsi ad Ill:m Ducem Hornium, qui auctus iam copiis Birkenfeldiie auxilioque ZürichTigurinorum promisso animatus et obsidionem continuare et hostem ex SchweizHeluetia ipsâ imminentem eò faciliùs repellere poterit, quod Bernhard av Sachsen-WeimarPrinceps Veimariensisf Altringerumg circa BiberachBiberackium commorantem, quocunque locorum se verterit, persecuturus sit. Eius exercitus constat VIII mil., cui Hispani vires suas cum TyrolenTirolensi ac Episcopi Salisburgensis milite iunxerunt, adeo ut omnes illæ copiæ 17 mil. numerum attingere dicantur. Breui audiemus de insigni aliquo conflictu, qui, si faustus nobis contigerit, hostis attritæ vires non usque adeo facile recolligi poterunt.

Nuper cum in castris essem, præcipuæ KonstanzUrbis Constantiensis turres continuo tormentorum ictu concussæ deciderunt, iamque miles noster Urbis muros corruptos subiens contra obsessorum sclopetarios tutus est, ut bonam spem foueam nos intra paucos dies eâ potituros esse, cuius expugnationem, si præsens Excellentiæ Vestræ referre potero, non parùm de tanta fælicitate mihi gratulabor, eam interea obnixè rogans, cum ZürichTigurinorum totiusque Heluetiæ status ita comparatus sit, ut in functione cæpta aliquandiu Tiguri commorari oporteat, mihi stipendium conuentum in singulos menses numerari clementer iniungere dignetur, qui honestam uiuendi rationem pro dignitate instituere possem. Placeat tantum Excellentiæ Vestræ paucis eius rei curam Generoso D:no de Pappenheim h commendare vel certè liberum michi relinquere, ut quanto opus erit, a Mercatoribus Tigurinis,8 qui Argentorati ac Francofurti9 negotiantur, sumere possem. Sedulam daturus operam id, quantum in me impenditur, laboribus meis meream Remque Communem in Heluetia à multis annis mihi probè cognita non sine fructu promoueam.

Hic desino, utque Excellentia Vestra solito fauore ac gratia prosequi pergat unicè opto. Dabam ZürichTiguri 23 7bris Anni 1633.


Ex:tiæ V:ræ Ill:mæ
Hunillimus Seruitor
Carolus Marin mp

PS. Occlusurus litteras nuncium accipio Bernhard av Sachsen-WeimarDucem Veimariensem Horn, GustavMareschallum Campi circa KonstanzConstantiam inuisisse eoque salutato vicissim ad exercitum rediisse perrecturus quantocyus contra AldringenAltringerum, qui una cum copiis SpanienHispanicis ad ÛberlingenUberlingam paruo interuallo Constantiâ distantem commoratur.

ZürichTigurini etiam omnes in armis sunt obseruaturi consilia et conatus Gyllene förbundetHeluetiorum Pontificiorum, qui, si primùm Cælum mouerint, Tragædiam mirabilem in SchweizHeluetia excitaturi sunt. Cætera ex copiis inclusis Ex:tia V:ra intelliget.


__________________________

Textkritiska noter

1suis ex suos alt. scriba.
2ex -euntes alt. scriba.
3eos add. scriba.
419. 47. 58. 41. 46. 47. 25. 16. 61
543. 22. 29. 56. 44. 71. 58. 65. Ø. 18. 38. 80. 61.
634. Ø. 24. 71. 26. 32. 58. 16. 19. 47. 82. Ø. 86. 80. 62. Ø. 32. 19.
762. 80. 66. 40. 67. 70. 82. 25. 44. 71. 86. 86. 47. 74. 80. 58. Ø. 16. 34. 80. 85. 32. 24. 71. 61. 32. 17.80. 34. 25. 66. Ø.
8Tigurinis add. scriba.
9ex Fraco- alt. editor.

Realianoter