P.S. Dux Rhuaniusa emenso aliquot dierum itinere in Bernensium ditione nescio quo morbi genere præpeditus substitit, atque in antecessum Ludvig XIIIRegem suumb de eo per veredos equos certiorem reddidit. GraubündenRhæti eius absentiam ægerrimè ferunt, ac, nisi brevi reruersus fuerit, cruenta aliqua in Rhætia seditio extimescenda erit.
Intereà temporis, dum RohanRhuanius abest, SpanienHispani pro lubitu de ValtellinaVallis Telinæ transitu disponunt Marchione de Leghanesc comitatu suo in TyrolenTirolim iam præmisso, quem sub decursum Iunii eo, quo superius scripsi, numero exercitus validus insequi debet. Sunt etiam, qui putent eius partem per SavojenSabaudiam in BourgogneBurgundiam transmissum iri, cùm secreto quodam fœdere Dux illed cum Filip IVHispanoe super transitu transegerit multaque in præiudicium Ludvig XIIIGalli clàm moliri dicatur. Ante paucas septimanas Marchionem Paravicinum solenni Legatione LuzernLucernam amandauit, qui Fœderis antiqui conditiones cum Gyllene förbundetHeluetiis Pontificiis renouaret, ubi Regio planè splendore vivit atque ita tractari à cunctis postulat ob nescio quas prætensiones typis procusas, quibus se Regem Allobrogum ac Cypri nominari sustinet.
Legatus Ludvig XIIIRegis Galliæ in Schweiz, förbundsdagenComitiis Badensibus non comparuit prætendens nondum sibi satisfactum à Gyllene förbundetCantonibus Pontificiis, qui inscio Rege suo fœdus cum Filip IVHispano renouârint, quod rescindi uel, quoad fieri posset, eius Conditiones in quibusdam imminui vellet. Quo nomine multifariæ super ea re utrinque expostulationes LuzernLucernæ habitæ fuêre, cum Cardinalis Infansf ex parte Regis Hispaniarum illud iam iurârit, utque Cantones Pontificii, qui eâ solennitate huc usque perfuncti non sunt, idem perficiant, Gallus cum Protestantibus Heluetiis multis in contrarium eventum additis minis seriò impediant. Auidè à nobis expectatur eius disceptationis exitus, cuius difficultatem non parum auget lis Keslerii,g qui necdum carcere liberatus atque à Pontificiis in Commune Heluetiorum iudicium adductus est, ut proinde ZürichTigurini spreto aliorum arbitrio rem potius armis decidi malint quàm tantâ procrastinatione sibi illudi sinere. Neque video Legati Regii authoritatem prævalituram, nisi priùs Pontificii in cunctis, quorum incusantur, ZürichTigurinis satisfecerint. Quod cum per multas easque prægnantes rationes fieri nequeat, parva tantæ litis componendæ spes nobis affulget. Cætera priusquam Comitia exspirarint, resciam atque ad Excellentiam Vestram cuncta perscribam, eam intereà obnixè rogans, ut Patentes illas literas pro d:no Sprecheroh quantocyus ad me mitti iubeat, cùm futuri in GraubündenRhætia motus id requirant necessariò eiusque authoritas in constituendis ritè per Rhætiam ac ValtellinaVallem Telinam postis multùm rei communi profutura sit. Dabantur 19 Maii ex Zürichloco noto
Post scriptum duplicatæ 19 Maii
__________________________