Non est, quod hîc repetam argumenta priorum mearum, quibus fusius, quâ fieri potuit diligentiâ, cuncta, quæ hîc gerantur, singulis septimanis ad Excellentiam Vestram perscripsi, neque quicquam intermisi, quod muneris mei ratio requireret. Unum me solùm angit, quòd uidelicet omnes transitus tàm in NederländernaBelgio quàm in Germaniâ ità interclusos ab hoste audiam, ut summâ cum dfficultate inuiolatæ in SachsenSaxoniam perferri queant litteræ. Hactenus sanè nihil certi de Exc:æ V:æ successibus nobis constat præter quod communi uoce in uulgus spargitur de induciis PolenPolonorum cum inclyto Regni Suetiæ senatu factis atque Generalis Banieriia progressu, quem MeißenMisniæ partem iam occupasse incerto rumore fertur. Longè gratissimum quidem foret Ill:mo Ruhaniob in talibus expiscandis curioso, si quid solidi ei de eo referre scirem, sed impedimentis haud dubiè magni momenti interuenientibus nosque ab omni litterarum commercio excludentibus, desiderando expectare cogimur hyemem, quæ liberiorem ultrò citròque commeandi facultatem tabellionibus permittet.
Intereà ego, quæ accepi ex KonstantinopelConstantinopoli, transmisi Exc:æ V:æ cum duplicatis meis litteris per diuersas uias atque interceptio aearum cùm nihilominus accidere potuerit, adiungo hîc iterum copiam litterarum Domini Hagæ,c quibus inter alia petit unicè, ut priusquam in Constantinopoli proficiscar,1 Exc:a V:a impetret tam ab Nederländerna, GeneralstaternaOrdd. Gen. Belg. quam Fredrik HenrikIllustrissimo principe Auriaco2d commendatitias, quibus ei iniungatur, ut liberè procurandis rebus inclytum Suetiæ regnum concernentibus operam suam impendat, mihique, quoad fieri poterit, consilio et auxilio in aula TurkietOttomannica3 publicè assistat. Neque dubitare uolo, quin Exc:a V:a ponderatâ rei et grauitate et necessitate pro eâ, quâ in Belgio pollet, autoritate facile id ab Ordinibus impetratura sit.
Bellum ItalienItaliæ quod attinet ardethoc iam impensè eiusque promovendi causâ tractatus certi cum Viktor Amadeus ISabaudoe ac Parmensif sunt facti. Quantum ex Ill:mo Duce RohanRuhanio intelligo Ludvig XIIIRegi Galliæg consilium est MilanoMediolani Ducatum non tàm pro se quàm pro principibus Italiæ acquirere atque inter eos illum dispertiri, quo pacto non solùm ÖsterrikeAustriacorum in Italiâ potentiam infringet, sed, quod magis est, invidiam crescentis suæ potentiæ a se amovebit, VenedigVenetosque sibi conseruabit beneuolentes, si expulso ex Mediolano Filip IVHispanoh vicinos nanciscantur minùs formidabiles. Tractu deinde temporis si Italia in principes minoris potentiæ diuisa maneat, Gallis se volent debellandi eos rationes, nunquam deerunt. Crequiusi coniunctus cum Parmensi VillettaVilettam, LumellinaLumelonam aliaque in confiniis Montisferrati loca occupauit et nunc Valentiam in suam redegit potestatem, obsidionem Alexandriæ uel Nouariæ breui suscepturus. Hispani ex aduerso quantâ possunt maximâ solertiâ Mediolanum defendunt, firmatisque præsidio ualido reliquis oppidis exercitum 10 m. peditum ac 2 m. equitum sub Duce Colonna educunt, quos indies maior ex NeapelNeapoli per Genuam veniens miles subsequitur. Sed nisi Cæsar eis ex Germaniâ succurrat, metuendum profecto est, ut Mediolanum perdant, cum eius incolæ, pertæsi dominii Hispanici iugum illud excutere uellent potiorque principum Italiæ pars in Galli partes inclinet. Adest nunc Venetiis legatus Regis Galliæ, Dominus de Belieure,j persuasurus senatum illum non tam ad suas partes amplectendas quàm ne hostibus Regis ullam ferant opem uel fædus cum eis ineant, quoad fieri poterit impediturus. Hispanus quoque iam ante principum Italiæ animos tentavit et nunc visissim alius extra-ordinarius ad eos legatus ex Hispaniâ venturus dicitur. Nisi Cæsark potentem in Mediolanum introducat exercitum, rationibus parum proficient Hispani cunctis iam pridem exosi facti. Ne tamen quicquam intentatum relinquant, ex instigatione eorum præmissus etiam fuit a Maria av MediciRegina Matrel nobilis quidam Gallus, Clozelm nomine, qui Ruhanio defectionem a Rege suo persuaderet offerendo ei generalatum super exercitu 50 m. cum pensione extraordinariâ. Is itaque ubi Fuentium venit, inde scriptis ad Suam Exc:m litteris saluum conductum sibi dari petiit nescio quâ præsumptione uel vanâ spe inescatus Ruhanium talem fore qualem eum durante bello in Gedlia, cui familiaris tum eram, expertus fuerat, cum videlicet pecuniam ab Rege Hispaniæ Galliæ divisionem clam fovente pro continuatione belli contra Regem suscepti per rationem tùm statûs sui accipere solitus erat. Et quia pro securitate solùm veniendi et non redeundi [...]] astu tam perfido solicitauit, sicue se satis tutum ratus non longè à Sondrio sub dio tempus colloquii arcani expectauit. Sagacissimus et in subitis casibus præsentissimi consilii princeps præmisso Collonello de Canillacn cum turmâ equitum hominem nefarium comprehendi primùm iussit, pauloque post ipse cum 200 equitum subsecutus, "Mons:r," inquit, "il faut que vous facier vostre capitulation auec le Roy et non pas auec moy, nous ne sommes plus en Languedoc, mais dans la Voltoline ou ie suis pour seruir le Roy et non pas pour le tromper." Hac arte captus et armis exutus in fortalitium Rheni non longè à ChurCuria Rhætorum exstructum per præfatum de Canillac proximè elapsâ septimanâ deductus est tantispèr ibi in custodia mansurus usque dum Rex Galliæ alitèr de eo statuerit. Plura haud dubiè in arcano habet, quàm Ill:mo Ruhanio patefecerit. Confessus est inter alia Hispanum, quamvis in tractatu pacis uniuersalis consenserit, studio eius faciundæ hoc non facere, sed sub eo prætextu vires maiores colligere, ut diuersis exercitibus Regi Galliæ negotium in ipso regno facessat, exhortatus proinde Ruhanium, ut maturè rebus suis consulat neque tàm egregiam vindictæ de rege suo sumendæ occasionem negligat. Sed malum consilium consultori erit pessimum, cui si mille vitæ essent, vix eas saluare poterit. Ex aduerso actus hic fidelitatis insignis ingentem pariet Ruhanio gloriam, confundetque invidorum ipsius maledicas linguas, qui omnes occasiones eum calumniandi ac sugillandi anxiè quærunt. Ubi sub hyemem ab occupationibus liberior erit, scribet Exc:æ V:æ suumque silentium excusabit.
De Cæsareanis hactenus nihil certi habemus, quâ parte transire in Italiam moliantur, Rhætiæ ac Vulturenæ transitibus ità occlusis, ut sine ingenti aliquâ ui perrumpere non possint. Cantones fortè Pontificii gratificari ÖsterrikeAustriacis volent, et ignavi Protestantes Heluetii, ut belli evitent incommoda, transire eos per Rapesuillam et montem S. Gotthardi permittent. At vix grati erunt ipsis SpanienHispanis ob pestem, quæ iam per totam SchweizHeluetiam ac multas GraubündenRhætiæ partes grassatur, quam si Cæsareani in ItalienItaliam inferant, plus succursu suo nocebunt quàm proficient.
Priuata mea hîc amplius non commendabo confisus in benignitate Exc:æ V:æ, quæ me hîc in summis rerum pretiis viuentem destitui non patietur. Hactenus nihil de stipendio mihi assignato neque ex MainzMoguntia neque StrasbourgArgentorato à Domino Mukelioo accepi.
His precibus pro Exc:æ V:æ prosperitate ac crudâ senectute vivo ipsi æternùm
Ex loco noto 16/6 8bris.
1635.
__________________________