1644-05-06
Illustrissime Vir, Domine, Domine Clementissime.

Confirmatur ex VenedigVenetiis ingressus in KonstantinopelConstantinopolim Passæ Damasci,a qui in locum trucidati primi vesyriib successit, et quod Agenti Cæsareoc rotundè in faciem dixerit: nisi suus Dominusd intra decursum 40 dierum legatum solennem ad TurkietPortam cum tributo debito expedierit, fore ut ei bellum denuntietur, quamuis à Sultanoe reciprocæ legationis officium Cæsari denegatum sit. Audio tamen suos consiliarios in eo iam occupari, ut postulatis Turcarum fiat satis, corradendo eum in finem eam pecuniæ summam, quæ nuperis meis significata est, non ob aliud quam ut eius ope conciliatis in Cæsaris fauorem Purpuratorumf animis Transyluanumg ad deponenda arma cogant eoque hic circumuento potius uirium robur contra nos conuertant. Non cessant quoque procurare sibi nouum peditatum à Pontificeh et Colligatis breui exauthorandum, Legato Galliæi ad me scribente pacificationem ItalienItaliæ promulgari debuisse primo die huius mensis stylo nouo tam Venetiis quam aliis Principum Colligatorum iurisdictioni subiectis locis, uti annexus hic suarum litterarum extractus docebit.

Velit Deus, ut parem successum sortiatur interpositio Regis Galliæj in componendo bello DanmarkDanico, cuius continuatio longior, ne causæ communi obsit pactaque Suecorum in Germania decora euertat, omnes certe boni apprehendunt, non parum perculsi ob nuntiatione multorum tristium, quæ ab inuidis hinc inde disseminantur, de morte, quam Deus pro sua in nos auertat clementia, Domini Torsensonii,k et quod diuersis cladibus Dani nostros tam in HolsteinHolsatia quam JyllandIutia, interceptis in ea legionibus Vrangliil et Duglassiim affecerint. Quæ quamuis aut omnino falsa aut uero minora esse et sciam et aliis insinuare non desinam, video tamen in plerisque tam Schweizhic quam in GraubündenRhætia ItalienItaliaque nescio quam animorum conturbationem ea opinione artibus contrariæ partis imbutorum, ut res Suecicas in Germania1 pro perditis2 teneant, quamdiu in Dania fæliciter debellatum non fuerit. Multos etiam perterrefacit BreisachBrisacensis seditio, morte quidem primipilorum uiolenta terminata, sed cuius sequelæ, nisi eis in tempore debitis remediis obuiam itum fuerit, multum periculi FrankrikeGallis parere poterunt, maxime si hoc tali tempore Uberlinga in potestate hostis redigeretur. De eius deditione heri rumor huc perlatus erat, sed parum huc usque certus, cum recens SchaffhausenScaphusio uenientes referant obsessos quidem cum BayernBauaricis de deditionis conditionibus agere, aliquandiu tamen sustinere obsidionem posse, quando eis intra tres aut ad summum 4 septimanas succurreretur. Interea eius causâ Heluetici Euangelici3 magnam inuidiam sustinent,4 precipuè autem pagus5 hic a ThurgauTurgauiano illo, Euiblero nomine, qui KonstanzConstantiæ in carcere est, accusatus6 atque si iussu78 quorundam ex senatu Regi Galliæ fauentium9 commeatum in ÜberlingenUberlingam transportare debuisset, editis in eam rem ipsorum nominibus et circumstantiis talibus, ut necessum fuerit eas huc transmitti coram senatu10 examinandas. Inde accidit, ut tam Uri, Schwyz, Unterwalden, Luzern, Zugquinque pagici quam ÖsterrikeAustriaci odia sua in11 Tigurinos12 ualde acuant,13 intendantque eos accusare in publico Heluetiorum Conuentu circa diem B. Ioannis haberi solito, ea occasione refricare uolentes memoriam omnium, quæ ab illis in fauorem tam Regiæ Maiestatis Sueciæ14 quam Regis Galliæ15 acta sunt, conseruando eum in finem certas litteras à me olim scriptas et nescio à quo interceptas, quibus Excellentiæ Vestræ et16 Illustrissimo Campi Mareschallo Hornion significarim, quantopere hîc tripudiatum17 fuerit ob tam feliciter et inopinato tum obsessam Constantiam, sed diu iam est, quàm ea in me cuditur fabao ab emissariis contrariæ18 partis, quarum minas ut ego forti tolero animo ita certe non possum non dolere me inter tot, quæ mihi undiquaque impendent, pericula et rationes uiuendi perdifficiles adeo destitui, ut hucusque nullis precibus neque ullius rei quantumuis æquissimæ contemplatione media sustentanda uitæ alias pro me satis miseræ necessaria impetrare potens sim hocue pacto post tot annorum seruitia non minore19 fide quam rei priuatæ dispendio obita ad propudiosam hinc proficiscendi in Sueciam necessitatem compellar. Deus enim, conscientia et optimus quisque mihi testis est me diutius sine stipendii exacta solutione onera huius functionis, quæ incredibilia sunt, ferre non posse miraculoque proprius esse, quod ea hucusque pertulerim, ut proinde vitio mihi versum iri non existimem, si dum nusquam spes subsidii alicuius accipiendi mihi affulget et de successione residentiæ BenfeldBenfeldianæ necdum quidquam decernitur, discessu hinc meo rationibus meis et honori ipsius Regni consulam. Cui accedit annonæ caritas nupero frigore (quo omnis uitis et arbor per totam Heluetiam et Rhætiam uicinasque ei Italiæ regiones exemplo à memoria hominum non uiso miserandum in modum obriguit) in tantum aucta, ut solius uini usus ad 50 fere taleros menstreos20 mihi absumat, ut de cibariis, amictu, correspondentiis et aliis plurimis ab hoc munere dependentibus taceam, quibus certe uniuersis et singulis, ut ego diutius ex mutuo satisfaciam, id in mea (Deum testor) potestate situm non est, iam ante nimio ære alieno obrutus et cum uxorep ac liberis ad probrosam inopiam redactus, quodque omnium malorum cumulus est, acerrimo podagræ dolori obnoxius et perinde atque Vlysses olim ex suis laboribus ac peregrinationibus exantlatis non nisi animum et corpus ægrum referens.

Apud MilanoInsubres demoliti sunt SpanienHispani contrahendi in unum militis gratiâ AnnoneAnnonam et Aranum, SanthiàSantia et VercelliVersellio solis nouo milite et21 commeatu munitis, accessoque iam ex Germania 400 equitum supplemento et alio longe maiori à ducibus Florentiæq ac Mutinær uenturo; creduntur habituri 4 m. equitum et alteros tantos pedites, ob penuriam tamen pecuniæ, quæ ex NeapelNeapoli et SicilienSicilia non eo comparet, uix quicquam offensiuè suscepturi. Prospiciunt etiam omni studio Finale LigureFinalio præsidio duorum millium bellatorum in eo collocato, quippe ueriti, ne à FrankrikeGallis obsideatur et succursus Neapolitani et ab illa parte MilanoMediolano præcludantur.

Romæ nouus Galliæ legatuss profusione auri multos Cardinalium lucratur, factionem sic pro suo domino ualidam parans.

In reliquis refero me ad hic22 annexa, precatusque E. V. florentem ualetudinem et optatos omnium consiliorum successus uiuo ipsi æternùm


Obsequentissimus seruitor
CM pp

Ex Zürichloco solito 6 maii 1644.

Ego non aliud quàm responsa Excellentiæ Vestræ opperior, cum quibus nisi aliquid pecuniæ accepero, cogar vel invitus itineri meo in Sueciam me accingere mediis quippe diutius hic subsistendi desistutus et ad eum statum redactus, qui commiseratione dignus est. Nuperus etiam podagræ sensus aliquantum me hîc detinet.

Vidi litteras ex SpanienHispania, quibus ingentes in ea miseriæ recensentur, et quod Filip IVRegi illit non plus quam 7 m. pedites et ter mille equites in promptu sint, tam FrankrikeGallis quam PortugalLusitanis resistendis omninò non pares. Omne virium hostilium robur est in Cæsareu et Bauaro,v quorum hic dubito ut a Gallis domari possit.

Bilaga:

23Monsieur,
Me semblant ne debuoir croire de tout ce qui se dit sur ce qui se passe entre les Couronnes de Suede et de DanmarkDannemark que ce que vous m'en escriuez. Je suis bien aise que la plus part de vos lettres et mesme celle du 16 de ce mois ne m'en disent rien que ce que ie desire le plus, ie veux dire les grands aduantages et progrez des armes de Suede qui vont tousiours croissant au grand contentement de ses Alliez. Ceux qui se font en Dannemark n'empeschant pas quelle ne conserue ses conquestes d'Allemagne, et ne fasse tousiours une puissante opposition aux forces imperiales, ausquelles celle du Prince de Transsiluaniew donnent d'ailleurs beaucoup d'exercice comme nous apprenons icy. Cette campagne est pour produire bien des nouueautez de la coste-là, et il fault croire que M:r le General Tortensonx fera parler aussy du sien à bon escient ce qui pourra seruir pour obtenir une bonne paix à MünsterMunster et OsnabrückOsnabrug plus que toutes les raisons qu'on ne scauroit alleguer pour cela.

Ce que ie vous puis dire des nouuelles de deçà est que la paix y sera publiée demain aprez une procession generalle pour remercier Dieu d'un si grand bien, le semblable se doibt faire au mesme iour à RomRome et en toutes les villes des princes interessez en cette derniere guerre. Il semble que la paix ayt rendu la santé au Urban VIIIPape, tant on escrit de Rome quelle và de plus en plus augmentant et que ce printemps luy donne de nouuelles forces, il aura plus de moien de procurer le repos aux autres aprez se l'estre acquis à luy mesme. C'est dont ie prie Dieu, et qu'il vous donne autant de longue vie et prosperité que vous en desire.

Audio nouum legatum Galliæ 300 M. coronatorum secum RomRomam attulisse tantique auri ostentatione effecisse, ut Princeps Carbognani,y qui ex familia ColonnaColumnarum est, insignia ÖsterrikeAustriaca aedibus suis affixa detraxerit, ad factionis FrankrikeGallicæ [...]24 cum aliis plurimis inclinans.


Utgivare: Arne Jönsson

__________________________

Textkritiska noter

134. 82. 38. 113. In clave 113 significat Suedesi in Germania.
249. 82. 57. 78. 29. 88. 29. 38.
3146
429. 41. 23. 52. 55. 29. 66. 37. 38. 69. 61. 88. 75. 41. 82. 64. 42.
526. 66. 21. 69. 38.
666. 51. 28. 69. 38. 43. 88. 46. 38.
729. 46. 38. 61. 23.
846. 38 atque si 29. 46. 38. 61. 23 add. scriba.
9132. 40. 66. 69. 59. 41. 88. 29. 46. 37.
10ex sean- correxi.
11in add. scriba.
1242. 29. 21. 69. 57. 41. 22. 38. Ciffra pro littera i omissa est.
1320. 28. 69. 43. 41. 65.
14199. In clave 199 significat La Regina di Suecia.
15132.
16in E. V. et alt. scriba.
1765. 57. 75. 26. 35. 29. 43. 88. 46. 37. Ciffra pro littera u omissa est.
18in -riæ alt. Marinus.
19in -e alt. Marinus.
20-ru- exspectaveris.
21et add. Marinus.
22in hic alt. Marinus.
23Epistula, quae sequitur, data est Venetiis 30 Apr. 1644.
24verbum quod legere non possum.

Realianoter