Nihil dubitans de redditione priorum mearum hisce præsentibus M. V. debita cum subiectione significare debui duas memoratu dignas vicissitudines, quarum una opinione Hispanorum in Catalonia, altera in regno Neapolis accidit. Quod Cataloniam concernit, quæ nuper de defectione Barzelonæ trucidatoque in ea præsidio Gallico nec non clade Condæiaa per Residentem Hispaniæ, qui in Rhætia est,b divulgata sunt non aliunde confirmantur, quàm ex solo Mediolano, quæ tamen meritò nobis suspecta sunt, licèt ab Hispanis typis iam procusa. Alterum tamen, quod in civitate Neapolitana accidit, certum est, eiusque rei literas à Residente Veneto ex Neapolic perscriptas penes me habeo, uti annexa hic earum copia docebit. Continent eæ breviter, populum Neapolitanum gravitate exactionum, quæ in ipsos fructûs arborum impositæ fuerint, exacerbatum septima die huius mensis st. n. ex improviso arripuisse arma furoreque suo in ædes consiliariorum Regis Hispaniæ effuso omnia mobilia, quæ in iis reperta fuerint, nihil eorum inde asportato in publica platea exussisse, præcipuè autem libros et registra exactorum, non parcendo etiam ipsi palatio Vice Regis Hispaniæd, qui præcipiti fuga vix saluti suæ consulens in castellum novum se recepit, ibique ab Hispano et Germano milite custoditur. Ad leniendum tamen populum publicata est à Vice Rege venia rebellionis commissæ levamentumque tributorum promissum cum restitutione omnium privilegiorum, quibus ea civitas tempore Caroli Ve fruebatur. Hoc tamen non obstante populus adhuc in armis est, alta voce exclamans: "Viva il Re di' Spagnaf, emora il cattivo governo". Proinde ad fovendos eos motûs, à ministris Galliæ, qui Romæ sunt, iniunctum est classi Gallicæ, ut propius ad portum Neapolis accedat. Dubito tamen, ut ullo id fructu fiat, cùm mores Gallici genti Neapolitanæ adeò invisi sunt, ut vix de domino mutando cogitare possint, nisique eorum consideratio obstaret, dubium non est, quin iam pridem Hispani et ex Italia et ex Belgio eiici potuissent. Siculorum rebellio necdum sopita est, ad eamque coercendam evocatur iam à ministris Hispaniæ classis Hispanica, ut in Italiam redeat, utque prudentiores existimant, præsentia sua multùm conferet ad reducendos ad pristinam obedientiam illos populos. Interea in Regno Neapolitano omnia confusionum plena sunt multis malè contentis et præcipuè banditis aut proscriptis ad urbem catervatim accedentibus et in turbido piscari volentibus, quò fit, ut præcipui procerum et nobilium inde se proripiant à populi furore se subducere satagentes.
In Ducatu Mediolani ab Hispanis nihil hucusque cognitione dignum geritur tum ob ægritudinem Præsidis,g qui nunc demum ab ea convalescit, tum ob defectum pecuniæ, quæ obsidionibus longioribus tolerandis non sufficit, nisique tot præsidiis validis populus Mediolani impediretur, iam pridem exemplo Siculorum et Neapolitanorum arma in Hispanos corripuisset, cùm tributorum gravitate tantâ prematur, ut ea in ipsos caminos, pro quorum usu aliquot floreni penduntur, imponantur. Spes tamen pacis et metus dominii Gallici facit, ut malint iugum ferre Hispanicum ferendo patienter, quæ hactenus mutare non possunt. Interea exercitus Hispani 12 M. bellatorum fortis commoratur in Montisferrato circa terram Bozzola, in cuius vicinia pontem struxit ad communicationes inter Lumelinam et Nauarræum territorium cum Montisferrato facilitandas, indeque in viciniam Casalii excurrit, et omnia circum circa devastat, utque multi existimant obsidionem illius fortalitii hoc anno suscipiet, cùm Galli in Pedemontio valde sint debiles neque 5 M. bellatorum excedentes, quodque omnium pessimum est, inter Praliniumh et Principem Thomami non leves gliscunt simultates ob imperii militaris arbitrium, quod ille in hunc collatum esse ægre fert.
Reliqui etiam principes Italiæ dum fortunam Gallij nutare vident, in maturando suo fædere lentè procedunt, licèt assecurandi sui statûs causâ hinc inde in Helvetia delectum militum faciant, uti prioribus meis perscripsi. Mediolani nuper fuit Marchio Caleagninik, Ducis Modenæ aulæ familiaris, qui nomine sui principis Præsidem Mediolani assecurauit de constanti sua in Hispanum fide et quod paratus sit tradere ipsi omnem suum militem mediante aliqua honesta compensatione et ut præsidium Hispanicum ex Corregio, suo fortalitio, quod ipsi grave est, deducatur, utque amici ad me scribunt, eius spes Duci Modenæl iam facta est.
De cætero Veneti cum Turca de pace tractanda porrò consilia agitant destituti tum mediis ad impensas in bellum longiùs tolerandas tum etiam diversionis illius spe, quæ nuspiam locorum ipsis affulget. In Dalmatia plùs quàm 40 M. Turcarum iam sunt, et ex parte Ungariæ pari ferè numero in Friolum irrumpere volunt. Transportatur etiam miles et commeatus in Cretam invitis Venetis ex Peloponeso idque ob causas à me nuper perscriptas impediri non potest.
Ex Æniponto responsum Archiducism de neutralitate Constantiæ et Zellæ necdum comparet, utque omnia docent indicia Austriaci interpositionem Helvetiorum in ea procuranda reputationi1 suæ aliquid præiudicii adferre existimant.
Lindavium à nostris navigiis porrò circumdatum est, neque ex parte Helvetiæ quicquam commeatus eò amplius conducitur.
Quæ sequentur, eâ quâ teneor fide ad M. V. proximis meis referam, pro sua interim incolumitate et prosperitate indefessis precibus Deum orans et de successibus armorum suorum grata quæque mihi repromittens, quippe certus, quod in defensione publicæ libertatis et maximè afflictæ reipublicæ Evangelicæ occupata sint.
Nova Residentis Hispaniæ de clade Condæi defectioneque Barzelonæ divulgata, licèt Mediolani typis iam procusa sint, aliunde non confirmantur, originemque sumunt ex sola relatione cuiusdam Capitanei navis, qui ex Barzelona intra quatridui spatium Genuæ appulisse seque cladis Gallicæ oculatum testem fuisse Legato Hispano Anthonio Rhonquillo, qui Genuæ est, significâsse scribitur. Sed neque ex Roma neque ex Gallia quicquam eius habemus. Sunt etiam hîc litteræ ex Barzelona scriptæ septimâ Iulii proximè elapsi, quibus Tigurini amicos suos certiores faciunt Condæum in obsidione Leridæ, quæ iam soluta est, multum militis perdidisse Catalanosque in fide erga Galliam vacillare diversosque sæpius iam proditionem molitos esse, Barzelonam tamen præsidio Gallico adhuc teneri,2 reliqua autem loca commeatu et milite probè munita esse et quòd exercitus Gallicus in vicinia Tarragonæ castra metatus sit, quiete et supplementis necessariis, quantum potest, se roborans. Causæ autem solutæ obsidionis confertur partim in fugam militis Gallici facilitatam oblatione viatici ab Hispanis dati, partim in duritiem saxi, cui castellum Leridæ insideat quodque cuniculi3 in eo agi non potuerit4 neque tutum fuerit vicino tam potenti exercitu Hispani diutius in ea obsidione perseverare. Certiora indies expectamus.
Scribitur etiam et ex Mediolano et Roma ipsa, rebellionem populi Neapolitani esse sopitam operâ Cardinalis Trivultii et Archiepiscopi Neapolitani, qui à Pontifice ita moniti authores reconciliatæ5 pacis non postremi perhibentur, eâ tamen conditione, ut vice Regem iurare oportuerit observationem privilegii Caroli Quinti, quo liberantur ab omni tributo post mortem suam populo Neapolitano imposito, nisique hoc fecerit, ut ipsi liceat impune resumere arma urgendo ob id, ut præfatum privilegium marmori in publica platea inscribatur. Alii tamen volunt rebellionem adhuc durare perinde atque in Sicilia, cuius rei veritatem proximè, quas inde expecto, litteræ aperient.
In vicinia nostra Enkenfortius intecepto oppido Wangen intuta omnia nostris præsidiis facit, habetque mille circiter milites, qui pecuniâ plerunque Hispani sustentantur. In reliquis ad annexa hîc me refero.
Tiguri 2. August. Anno 1647.
Adress:
Illustrissimo Regni Cancellario et Senatori, D. D:no Axellio Ochsenstirnæ, Comiti in Sudermöra et Baroni in Tijden, equiti aurato.
__________________________