1629-02-24
Illustris et generose Domine, patrone admodum gratiose,

Quoniam a longo iam tempore variis de caussis nihil fere ad Ill[ustritatem] V[estr]am scribere potueram, ideo iam breviter indicabo quæ a nostro e PreussenBorussia reditu præcipue gesta sunt. Et inprimis quidem cum eo animo in patriam rediret S. R. M:tas ut quæ ad futuri anni necessitates requirerentur, eo commodius præsens expediret. Eo potissimum consilia omnia direxit, ut exercitui tum Borussico, tum LivlandLivonico, nec non præsidio StralsundSundensi, de omnibus tam incipiendis negotiis, quam venturæ æstatis necessitati provideat. Quid in singulis ad supervenientis glaciei celeritatem præstitum sit, id Ill. V:am latere non puto.

Circa festum nativitatis venit ad nos legatus Stralsundensis Gosen, Jusquin vonJosquinusa, una cum agente van Eskenb. De rigore Satleric conquesti, a serenissimo rege impetrarunt, ut gregarios tantum legionis Germanicæ ipsi sustinerent, cæteros omnes S. R. M:tas ipsis tamen ad futuram æstatem necessaria suppeditantibus pro præstanda solutione. Inducias in Livonia trimestres pactas esse, in fine mensis januarii, dum e SverigeSuecia exirem, nunciatum fuit. Urgentibus Lithuaniis, ut vel invito regno Poloniæ in VII vel VI annos prorogarentur, id quod S. R. M:tem consensisse puto. E Borussia vero cum meo discessu nullas acceperamus post eas quæ data erant 5. decemb.

Uthskriivningen går fort i riiket, lika nu såsom i fjol. Contributionsmedlen ock liika, allenast giiva arrendatorerne hvitt mynt effter theras för detta anslagne arrende tax, eller ju så mykket i kopparmynt som riiksdalern geller, nembl. a 10 til 11 mk. svenske. Thremarkshjelpen är slagen på handkvarnarne ock the ännu tillåtne.

Der Krieg ist vom Rath wieder den Keyser concludirt. Quia auxilia facta Stralsundio, malevoli interpretant pro hostilitate in imperatorem et imperium. Ideo varie deliberatum est, ut honesto consilio gliscentibus inde incommodis mature obviam iretur. Varia quidem suaserunt legationem ad imperatorem primum fieri debere. Quia tamen dubitatum est, ut ea acciperetur, in eam tandem sententiam itum est, ut illius animus alia prius via exploraretur. Occasione igitur instituti inter imperatorem et regem Daniæ præsentis LübeckLubecae tractatus usa, inprimis ante trimestre consensum regis Daniæ per literas requisivit S. R. M:tas, ut etiam suos tractatui præsentes habere liceret, qui interesse regni Sueciæ propius observarent. [...]1 cum rex Daniæ ultro præberet, expediti sumus dn. Joh. Sparred, Carolus Banere et ego, qui id, quicquid esset, expediremus. Ut vero ea res felicius succederet, et commodius perageretur, e re visum est, ut interventionem eam S. R. M:tis offerremus. Præmissus itaque sum solus; qui eius quoque rei consensum a rege Daniæ 13 febr. impetravi. Sed cum interim subdelegatum alium cum literis ad Cæsareanos expedirem, pro consensu etiam eorum expetendo (ut sub litt. A et B videre est)f obviam mihi factus est et ante quatriduum hic in LollandLalandia cum responso sub lit. C, in quo non modo salvum conductum nobis negant, præsentia nostra repudiata, donec S. R. M:tas præsidia sua Stralsundio eduxerit, sed et legationem cum cætero TysklandGermaniæ territorio, tum urbe Lubeca prorsus excedere iubent, idque sub extrema interminationis indignitate. Responsum quidem statim concepi (huc directum ut vel honestam pacem vel iustum bellum domum reportemus), sed cum nondum missa mihi sit mea instructio et rex ipse (ad secretam regis Daniæ a sesquianno iam instantiam) cum rege Daniæ circa MarkarydMarakaryd ad 20 feb. in persona conveniret ac res ipsa haud indigna relatu videbatur, suspendi eius expeditionem, donec ulteriora mandata cepero, quæ iam hic in horas exspecto. Interim id quoque significavit mihi rex Daniæ, se pecuniam suis militibus Stralsundii post tempus in pactis significatum, in antecessum dare velle; et urbem nostro regi soli relinquere. Ut a[utem] videat Ill. V:a quid erat instituti nostri, mitto Ill. V:æ copiam conditionum, quas, ut mediatores, proponere constituissemus.

Quid rex Daniæ per hunc cum rege Sueciæ congressum voluerit, nondum certo rescire potui. Coniectura est, cum rex Daniæ nihil boni aut sinceri de tractatu Lubecensi sibi polliceatur, munimenta eum quærere a rege Sueciæ tam contra proprios consiliarios et nobiles, quam contra hostem, nulla hoc in regno ad bellum præparatione. Interim commissarii Danici cum Cæsareanis subdelegatis Lubecæ scriptis disputant, exigua omnium spe boni eventus. Qui duo sunt commissarii Cæsaris veri, Wallensteiniusg et Tilliush, eorum alter GüstrowGustrovii, alter StadeStadae hærent. Quicquid Lubecæ proponitur, ad eos semper referentur, qui inter se prius et interdum cum imperatore ipso, consilia miscent, antequam subdelegatorum declaratio subsequatur. Ut ita tempus trahatur et Danos tantum per subdelegatos eo indignius habeant.

Spensi de Wormston et hoffmarskalkenj GöteborgGothoburgo solverunt initio mensis februarii, alter in EnglandAngliam, alter in HollandBelgium et FrankrikeGalliam. Jacobus Spensius missus est in Angliam, ut ceremonias ordinis Garteriik perficiat. Affines reges ad pacem suadeat, regis Sueciæ interpositione. Vim aliquam pecuniæ in subsidium regi Daniæ ac Sueciæ quadrat et 4 aut 5 regimenta conscribat ad junium. Hoffmarskalken skall ock i Nederland, eller hvar han kan, värva til 6 regement til sända tiidt, sol ock Camerariusl befliita sig att förlängia alliancen med staterna, som exspirerar in aprili, sökia penningesuccurs ut rex Sueciæ bellum in Germaniam transferat (cum illi de mense decembri per literas a S. R. M:te requisiverunt, ut tractatus Lubecæ irritos facere vellet, et regem Daniæ ad continuandum bellum impelleret. Promissa regi Daniæ summa pecuniæ se velle inducere regem Angliæ ut idem faceret, nempe daret summam pecuniæ), tum si in Galliam veniret, ut etiam ibi affines reges ad pacem impelleret, regis Sueciæ interpositionem offerret, et subsidium quæreret ac denique ut marchionem Badensem ad antiqua consilia renovanda incitaret, nempe exercitum in superiore Germania instruere ad divertendum, datis pro eo promotorialibus ad VenedigVenetos, SchweizHelvetios, Ulm, Strassburg [Strasbourg]Strasburg, Nürnberg.

Farensbachm är åt Siebenbürgen, de novembri från Gothenburg åt Holland, ut notum. Monier, AntonMoniern til Ryssland i januari, att negotiera op spannemål med rådet, aber med storförsten, ut cito arma capiat contra polonum. Atque hæc Illustritati V:æ pro tempore, hoc saltem sifris2 modo, significanda duxi, quam precor ut deus sospitem esse velit, eique largiatur consilia deo grata, patriæ salutaria, et sibi suæque familiæ honorifica. Datum RødbyRöby in Laland die 24 feb.

Herr Bielke, MargaretaGabriel Göstavsons fruuo är saliglig afsomnad ock begraven i januario, cum omnium gratulatione. H. Carl Oxenstiernap är effter mitt uthreesande nu i februario af febre pestilentiali död ok effter honom någre hans dränger. Gud förläne dem een frögdefull upståndelse.

Ill. V:ræ observantiss. cliens quoad vixero.


Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

1 Ett ord oläsligt.
2 sifris i marginalen. Originalbrevet var tydligen chiffrerat.

Realianoter