1628-01-20

Domino Cancellario nomine D. Salvii.


Quarta januarii dimissi sunt legati Danici Christian Frijs, cancellarius, et Tage Tott. S. R. M:tas promissit illis in subsidium 1. octo naves bellicas tormentis, milite, commeatu, armis et omni necessario apparatu bellico munitas, easque propriis se sumptibus sustentaturam per triennium. 2. Has naves Regi inservituras annuatim a prima junii ad ult. octobris. Si prius in maio mitti possint et ultra octobrem commode servire, etiam id fiat. Comparebunt autem in ÖresundØresund, non ministrabunt ultra freta Danica, sed tamen intra insulas in Östersjömari Balthico. 3. Viceadmiralis Regis Sueciæ iis imperabit. Hic vero omnia solius Regis Daniæ iussa exequetur, nullius præterea. Si classem constituerit cum Danicis et plures naves habuerit, etiam præcedentiam et admiralatum habebit. 4. Liberum erit Regi Sueciæ eas revocare, cum necessitas postulat, statim tamen remittet, cum non indiguerit, imo plures eo casu adiiciet. 5. Nunquam dividentur ab invicem, ultra medium milliare, id tamen cum consilio viceadmiralii et ut eas possit convocare, cum necesse videbitur. 6. Non usurpabuntur contra Asenticam [Hanseaticam ?] aliquam urbem, nisi inde expeditiones contra Regem Daniæ suscipiantur, idque tum sub nomine et signis Danicis.

Reciproce Rex et Regnum Daniæ 1. omnes et piraticas et DanzigDantiscanas et PolenPolonicas naves in mari hostiliter habeant. 2. Omnes Dantzigerfahrers navigatione Dantiscana prohibebunt sub confiscationis pœna, nisi rescripta permissoria Regis Suecicæ habuerint. Interdicta Regis Sueciæ in DanmarkDania, ut affigentur, permittet et ut iis contravenientes naves Suecicæ libere intercipiant ubicunque eos in mari, fluminibus, portubus Danicis invenerint. 3. Naves Suecicæ salvum receptum habeant in portubus Danicis ibique libere hybernabuntur cum necessum. Diversoria gratis accipient victum pro iusta solutione. Reciprocum Danis in Suecia præstabitur. 4. Liberam omnium rerum bellicarum transportationem per freta Danica in et e Suecia præstabit etiam absque præcedenti significatione per literas, modo agens tamen id significet castellano HelsingörHelsingore, cum accedit. Econtra vero hæc omnia non solum hosti prohibebit, sed etiam omnibus aliis, ex quibus in præjudicium regni Sueciæ cedere possint. Si quis vero vi freta Danica perrumpere aut ob hoc pactum Dano bellum intentare vellet, Rex Sueciæ ipsi omnibus necessitatibus assistet. Similiter Rex Sueciæ arma et commeatus hostibus Danicis e Suecia non permittet exceptis LübeckLubeca, RostockRostoch, StralsundSund, Stettin et aliis, quæ nondum præsidiis Danicis insessæ et in quas capitalia regni Sueciæ commercia diriguntur.

Hæc mutua pacta durabunt a dato (4 januar. anno 1628) per triennium. Quodsi interim alteruter rex pacem faceret, tum Rex Sueciæ Danum includere debet in tractatu cum Polono et Danus regem Sueciæ in tractatu cum Cæsare.

Denique frequentissime invicem per literas, nuncios, agentes consilia mutua communicabunt. Hæc ita utrinque inter sex senatores Suecicos et dictos legatos Danicos ad mutuorum regum ratificationem conclusa testantur propriis manibus et sigillis. Actum etc.a

Laurentius Nicolaib expeditus iam est in FrankrikeGalliam 1. ut statum præsentem Regi Galliæ depingat et ad salutaria remedia cohortetur idque cautissime. 2. Ut amicitiam inter Gallum et Anglum suadeat et interventionem S. R. M:tis decenter offerat. 3. Et quidem præcipue ut libertatem exportandi huc aliquot naves sale onustas pro futuris annis obtineat. Nam cum sal ad eam charitatem hic ascenderit, constituit Rex hac occasione in commodum publicum uti et omne salis commercium ad se tantisper traducere statuto in tonnas singulas certo pretio (opinor 8 thaleros suecicos) pro sublevandis oneribus publicis.

Quid in præteritis comitiis hic communiter statutum, ex inclusis apparet. Serenissima regina iterum abortivit ante septimanam ex vigiliis et saltu in nuptiis Caroli Baneriic. Dominus deus novit, quid de nobis futurum sit in tantis casibus. Farensbachiusd insultum FynFioniæe 5000 hominum et aliquot navibus tentavit, sed vi ventorum in TysklandGermaniæ littus, amissis, ut aiunt, aliquot navibus impacto consilium frustra cessit. Legati Danici bonam spem præ se ferebant. Videbantur nolle magnum a nobis subsidium; excusarunt enim semper vires nostras distractas et diuturnis bellis attenuatas, suas vero extulerunt, etiam in media subsidiorum petitione. Hoc studio agere videntur, ut a singulis regibus aliquid accipiant, non ab uno omnia.

Rex noster iam in montanis est; si quid sinistri e Dania audiverit, protinus ad confinia regnorum se confert; exercitu interim in toto regno ad expeditionem deposito. Sin minus, huc antea revertitur.

Eders N. breff på KimitoKimitho är alt richtigt, både invijssnings- och donationsbreffvet äre underskreffne och E. N. gemahlin leffererade.f Scribo ad Pauli, EliasE. P.g ut Arnheimiumh in meliores partes traducat promissis maximis. Per eum forte tuto possent literæ Ill. vestram et nos commeare. Si Ill. V. idem prius tentaret per amicas literas; id quod ego tamen Ill. V:ræ ex meo ipso tantum suggero. Has mitto ad generalem et per Germaniam. (ut Ill. V:ra nuper scripsit). Non erat Fritz cuius navis nuper ad Dantiscum incensa periit, sed capitaneus Vorath.

A Camerarioi et cæteris valde raras accipimus ob periculum intercepti itineris. Buckingham, Georg VilliersBuckingamiusj cum toto exercitu plane e Galliis exactus est. Decrescente vero cum hoc eius honore magis magisque increscit favor Regis exemplo plane insolenti. E LivlandLivonia nihil adhuc dum certi habemus, utrum hostes ultra DünaDunam abacti nec ne.

Hæc ego Ill. V:ræ raptim significo et humilime. Johan Sparrek factus est senator regni et Matthias Soopl. Opinor Sparrium in Daniam ablegatum iri. Rex n[oster] ipse per E. Larssohnm et Lovis de Gueren negocium cupri dirigendum suscepit. Dat. etc.

J Salvius


Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

Realianoter