1643-07-20

StettinStetini 20 Iulii.
Tanto temporis spatio hic subsistens mihi sum ratus, ut debito munere literario ad te perfungerer mitteremque in epistolicum compendium redactam mei hâctenus peracti itineris rationem. StralsundStralsundam die indicatâ prioribus literis reliqui ut GreifswaldGripswaldum inviserem. Nec ibi diuturna mihi mora, tanta duntaxat, quâ Academiam urbemque cum munitionibus suis visitare possem. Curæ fuit huic civitati benevolâ mei tractatione et omnis honoris genere testari suum in te tuosque affectum. Hanc tamen expetens a me gratiam, ut faciliorem aditum illorum precibus apud te meâ intercessione efficerem, cum accederent deprecaturi a S. R. M:te vectigalium impositionem, a quibus immunitatem hâctenus intuitu bellicæ devastationis meruerunt. Non potui denegare id officii tam accurate a me petentibus, quibus et assidua martis incommoda favorem et misericordiam conciliare videntur.

Post illam urbem WolgastWolgastum me excepit, ubi comitissam Palatinam Christinama cum relictâ domini mareschalli Banerii viduâb salutavi, tua priori officia inprimis ut et posteriori deferens, quod existimarem id tibi placiturum, etsi mandato tuo non sit factum, cum eas neque me hisce in oris alloquuturum putarem. Vivit Palatina Comes omnibus Suecis orba, si unam excipias virginem, penitus, ut fertur, eorum commissa arbitrio, qui aggravare quam levare solicitudinem illius conantur.

Hinc in UsedomUsedomiam festinavi, uno die nonnihil ab itinere levamenti capiens in quodam mei fratris prædio Pudagla. Unde per SvineSvynam et KaseburgCaseborgum, navium structuræ dicatum, tandem WollinWollinum perveni. Neque ultra noctem me hic locus continuit, quin per CamminCamminum TreptowTreptowiam irem. Altero die, ubi principis viduæc et Francisci Henrici coniugisd manus exosculatus essem, KolbergColbergiam perrexi. Ea sibi eam diem vendicavit et medium sequentis, quod satis ampla sit et egregiis circumcincta operibus, qua colonello Flitwuddioe eximia perhibent diligentiæ testimonia. In dies id adhuc agit, ut quantum effici possit propugnaculi tutissimi nomen illa urbs mereatur.

Ex quo Colbergam reliqui non nisi quædam civitatum rudera GreifenbergGreiffenberga et GollnowGolnovia sese mihi exhibuerunt, donec heri huc pervenirem. Ubique apparent bellorum vestigia, sed quæ paulatim pacis bono deleri incipiunt. Quo ita hic fruitur vulgus, quasi metuens, ne tempestas eadem redeat. Mihi per omnes urbes benevolentiæ summa indicia constiterunt, tum ab iis qui S. R. M:tis nomine illis præsunt, tum cæteris urbium consulibus et ex Magistratûs consortio.

Hæc urbs Stetinum sedem hoc tempore præbet conventui eorum, qui ex citeriori Pomeraniâ de contributionibus venerunt deliberaturi. Consensisse illos percepi, ut 88.000 thalerorum communi bono conferant, sed adhuc 10.000 ab illis efflagitari aiunt, quod, ut ab illis obtineri possit, summopere agitur.

Nova hic ab exercitu satis sunt varia. Iamiam literas mihi dominus Kaggiusf ostendit, Frankfurt/OderFrancofurti ad Oderam 12:o Iulii datas, quibus advenisse varios ex urbe Görlitz scribitur, qui ferant commissas prope WienViennam fuisse utrasque acies, nostram Cæsareamque, ubi multo partis utriusque sanguine conflixerint invicem tandemque nostris melior fortuna aspiraret. Cecidisse in eo conflictu putant Galassiumg, generalem vero nostrum duobus vulneribus etsi non mortiferis victoriam redemisse.h Deum precor ut felicitatem armis patriæ nostræ familiarem reddat et cuncta avertat infelicia. -


Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

Realianoter