SalzwedelSoltwedel 15. Augusti.
Tantum moræ traxit expectatio fraterni itineris, ut ex uno hoc loco secundas ad te literas transmittam. Detinuit fratrem mei amantissimum cura, ne ipse se hisce sedibus moveret, priusquam et dominum legatum Salviuma HamburgHamburgo profectum cognosceret et ElbeAlbim transiisse eos, qui a mediatore pacis ad loca tractatui dicata sunt destinati.b Ista quoniam nunc eum non morantur, crastinum diem discessûs sui initio consecravit hâc viâ MindenMindam contendens, ut primo CelleCellæ, inde HannoverHanoveri Luneburgicos principes salutare constituat, qui istud quoque ab ipso officiosâ humanissimâque invitatione efflagitârunt. Neque omisit eam humanitatis speciem Brunsvicenis princeps. Haud tamen aliquid certi hâctenus a fratre suavissimo percepi, an tantum itineris circuitum petitioni illius concedere velit.c Ego quidem Bibliothecam Docti Ducisd intueri desidero et simul Helmstadiensem Academiame invisere, quæ Brunsvicio non longe est dissita.
Transiit per Brunsvicensium regionem nuper Brandeb. Electorf, qui unâ cum Schöningensi viduâg principe et Julio Henrico Saxoniæ Duceh laute est BraunschweigBrunsvicii exceptus. Rediit ille tamen Schöningam, indeque profectus prope GardelegenGardlebium ad Kloster Neuendorfmonasterium Neudorfeni elapso veneris die pervenit. Fuit et frater meus pariterque ego Gardlebii proximo Iovis die, eo quidem animo, ut frater meus charissimus tanto proprior esset Electori, si colloquium eius efflagitâsset, illâ vero specie ut munimento urbis prospiceret. Quoniam autem tardior pro expectatione nostrâ fuit adventus illius, reditum properavimus in hanc urbem.
Omnia prospere hic eunt. DömitzDömitziana urbs 11. Augusti capta est et propinqua spes occupandæ arcis, quod frumenti alimentique inopia obsessos urgeat. MagdeburgMagdeburgo opem laturus dicitur hostis, eo maxime indicio, quod prope JüterbogGutterboch 60 equitum hostilium visi sint. --
__________________________