1643-10-27

AmsterdamAmsterodami 6. Novembris.a
In flagrantissimo tuarum literarum desiderio advenerunt illæ, quas 7. octobris exarâsti.b Illæ voti me compotem effecerunt, quod salutis tuæ nuntiæ essent quodque in venerandæ manûs tuæ vestigiis vestigia paterni animi signarent. - -

Quod reliquum mihi fuit 1000 imperialium, quibus rebus impenderimus, signatum chartâ Dureliusc hic meus transmittit. Industriam huius viri hoc loco præterire nequeo, sed pariter eam tibi devotissime commendo atque oro, ut fortunas eius promotionemque in posterum faventi animo suscipere digneris.

Præterea universa mihi feliciter satis succedunt conciliante mihi apud omnes gratiam eo affectu, quem ubique meruisti. Nuperrime Boreliusd, cum in hanc urbem accederet, ad prandium me invitavit nec me solum, verum etiam honestissimos omnis generis viros, præcipuum consulum Conradume, prætorem Grothusiumf et quos alios putaret maximâ authoritate valere. Frequens de nominis tui gloriâ colloquium certatimque honorem aspectûs tui aut alloquii narrabant. Prætor ille potissimum enixe me rogabat, ut tibi significarem ingenti eum affectu longævam tibi vitam et prosperrimam apprecari. Consul Albertus Conradus, quem ipse deinceps domi suæ vidi, professus est nihil me ab eo desideraturum, quod non promptissimâ voluntate constabit.

Manet uno mecum hospitio Krakoviusg in Daniam brevi abiturus; rogavit et ille, ut tuis iussis obsequiosum se futurum tibi indicarem. Cuncta hæc curam meam acuunt, ut necessitudinem amplissimorum hominum meo usui et rerum notitiæ impendam.

Intenduntur hic omnium mentes in Angliæ statum. Vidi ostendente consule Conrado literas, quæ magnis motibus proximas esse Parlamenti res testabantur. Dissentiunt invicem Devereux, Robert, earl of EssexEssexiush atque Waller, WilliamWallarti, Harcourtiusj ordinesque Parlamenti, et hi inter se. Regii milites portum quendam occupârunt captis insuper 100 navibus.k Creditur Harcourtius principi Valesio Ducis Aurelianensis filiam connubio iungere velle, quod male habet Parlamentum nec amicæ videtur his hominibus compositioni servire.l -


Utgivare: Helmut Backhaus

__________________________

Textkritiska noter

Realianoter