SDHK-nr: 193
Datering
1162 utan dag*Innehåll
Abbot Peter i S:t Remy med rekommendationsbrev till ärkebiskop Eskil i Lund för brevvisaren, kaniken T. vid S:t Timotheus.
Språk
latin
Brevtext
Domino suo & amico carissimo Eskilo Lundensi Archiepiscopo frater Petrus humilis Abbas sancti Remigij salutem & deuotionis obsequium.Svauissimus odor miserationum vestrarum non solum praesentes recreat afflatu delectabili, sed etiam absentes & remotos attrahit ad se, spe nimirum tam dulci, quam inconfusibili. Quis enim vestra expetiuit suffragia, & inconsolatus recessit? Quis ad ostium vestrum pulsauit, & non aperuistis ei? Quis de manu vestra benedictionem petens, tanquam de thesauris opulentissimis copiosam non retulit? Inter caeteros itaque, & de caeteris vnus est T. praesentium lator, quem tot pericula itineris, tot difficultates ad vos perueniendi non exterruerunt, nec retinuerunt, compellente & instigante illum, tantum laborem insumere, fama, quae de vobis vbique terrarum diffunditur. Non equidem rerum inopia, non abiectio & vilitas inter suos, euomuit illum in terram vestram, cum & Canonicus S. Timothei sit, & frater Hildoini, Vicedomini & Canonici S. Mariae Remensis. Rogamus igitur, ne ((frustretur)) spe sua: ne quando apud se poenitens, & dolore cordis intrinsecus tactus dicat, Perijt opera & impensa. Ego cum toto conuentu B. Remigij vester sum, & pro vobis orationem fundimus ad Deum, vt sanctissima anima vestra thesauros, quos in coelo posuit per manus pauperum in exitu suo reperiat, & bonis domus Dei repleta cum sanctis Angelis aeterna laetitia congaudeat. Valete.
Tryckt
- DS 42 se pdf av tryck
Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 579 nr 73
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: 1162-1178