SDHK-nr: 194

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1162 utan dag*
 
Innehåll

Abbot Peter i S:t Remy till påven Alexander III med förord för brevvisaren, som tidigare varit abbotens lärjunge och munk i Celles och som nu blivit biskop och därvid ämnade sig på missionsresa till ”barbarerna”.

Språk

latin

Källor
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: Bull. I; Örnhielm: Bull. I p. 98
Brevtext

Alexandro Papae Petrus Abbas S. Remigij.Qvae in euidenti & manifesto sunt vera, se ipsa loquuntur, seipsa nullo adiuncto adminiculo testantur. Quae autem remotione loci, euolutione temporis, vel cuiuslibet implicatione caliginis profundum tenent ignorantiae, cum rei publicae poposcerit vtilitas, sub luce volunt videri. Hinc est, pater sanctissime, quod lator praesentium ((en viss biskop Folke(1) )), in gremio nostrae humilitatis coalescens, habitum religionis a nobis in monasterio Cellensi suscepit, diuque ibi vbera vini meliora sugens, in virum Episcopalem gratia Dei cooperante profecit. Reuera opus & onus iniuncti officij amplectens, non aurum robur suum ponens, nec obrizo dicens, fiducia mea. Quaerit enim a sede Apostolica mortem per mortem, quia & in itinere quo pergit, mortem minatur aestas, & Imperialis potestas, & quam exposcit, si obtinuerit, mortem importat Barbarorum infida societas. Habet itaque animam suam in manibus suis, offerens illam Deo per manum coelestis clauicularij, & vestram, Excipite, si placet, hostiam sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium, & beatissimi Apostolatus vestri autoritate exponite ouem lupis, si forte beata conuersatione non lupus comedat agnum, sed agnus conuertat lupum. Quodlibet autem horum fiat, Deus glorificabitur, ministerium vestrum honorificabitur, & anima fratris nullum detrimentum patietur. Praesumo enim a praeteritis, quae in eo enutriui, & multis didici argumentis, quod in commisso fidelis erit, & a tramite fidei nullo incursu exorbitabit, potiusque dabit sanguinem, quam imminuat fidem. Ait Apostolus: Spiritum nolite extinguere, & lucernam iam in modio accensam amplioribus suffusoriis accendite: quia haec est gloria & corona vestra, si granum frumenti per manum vestram in terram cadens multum fructum attulerit.

Tryckt
    DS 43 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 584 nr 87
    Dipl. Dan. I:3 nr 21
Litteratur och kommentar

Översättning i Danmarks Riges Breve.

Brevvisaren: enl. DS den biskop Fulco/Folke, som omtalas i två andra brev av samma datum (SDHK nr 195 och SDHK nr 196).

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  1162-1178; kanske närmast 1170-talet (1171-2?)



    Kommentera post/rapportera fel